Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
exequenda transmisso, sabbato proximo ante festum beati .Jacobi apostoli proxime preteritum, ad faciem predicte possessionis sue Mykola accedendo, presentibus vicinis et commetaneis eiusdem universis eandem ab aliis partibus reambulasset . . et ad metas possessionis Zodo appropinquando devenisset, tunc ipse Briccius nobilis de eadem, licet a reambulacione non tamen a metarum ereccione contradicendo prohibuisset, cuius contradicionis racionem scire volebat a Briccio prenotato, quo percepto idem Briccius personaliter exsurgendo respondit tali modo, quod ipse prohibicionem prenotatam pro eo fecisset, quia iamdictus Andreas tempore reambulacionis metarum antedicte possessionis sue non per cursus metarum suarum verarum seu ordinem transivisset, sed de ipsa possessione sua Zodo ad eandem occupare voluisset, unde si per ordinem et secundum cursus metarum suarum verarum transire vellet in reambulacione possessionis prenotate, nullo contradiccionis obstaculo sibi obviaret. Yerum quia ad separacionem . . metarum possessionum parcium predictarum homines regii et vestra testimonia vice iterata necessario transmitti debere videbantur, ideo vestram amiciciam .. petimus.. quatenus vestros mittatis homines pro utrisque partibus pro testimoniis fidedignos, quibus presentibus Thomas de Peel vei Nicolaus filius Salamonis de Endréd aut Michael de Gudur sive Thomas filius Philippi de eadem, pro parte ipsius Andree de Mykola actoris, item Thomas de Zewlos vei Lachk de Hynd aut Stephanus filius Dionisii sive Michael de eadem Hynd, pro parte dicti Briccii in causam attracti aliis absentibus homines regii, in octavis festi Omnium Sanctorum proxime venturis ad faciem prenotate possessionis Mykola vocate vicinis et commetaneis eiusdem legitime convocatis et partibus vei earum legitimis procuratoribus presentibus metas et metarum distincciones et separaciones eiusdem possessionis Mykola a parte sepius nominate possessionis Zodo vocate, secundum p(rio)res (sepa)raciones parcium reambulent et possessiones utrarumque parcium novis metis iuxta veteres ubi necesse fuerit erectis ( ) ipsarum metarum reambulacionibus et ereccionibus concordes fuerint, ab invicem separando et distingendo cuique parti sua iura possessionaria pacifice possidere committendo; si vero in aliqua particula