Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

2S20. 1355. jut. 6. Az esztergává káptalan bizonyságlevele, Kávás és Tóth nemi biharvármegyei birtokoknak, Moyza fia Eme, Leelfia György és Villám fia János közt történt felosztásáról. Nos capitulum ecclesie Strigoniensis.. significamus.. quod cum iuxta continenciam priorum literarum nostrarum obligato­riarum nobiles viri magistri Johannes vici (így) et Nicolaus de Told milites, Johannes nótárius domini archiepiscopi prelati nostri et Georgius filius Tymus et alii probi viri, super facto divisionis possessionum Kavas et Totli vocatarum in comitatu Byhariensi existencium, inter magistrum Erne filium Moyza, Georgium filium Leel et Johannem filium Vyllam de Leel pa­trueles in medio nóstri arbitrium facere debuissent, tandem ipsi arbitri.. taliter.. arbitrati extiterunt, quod predicte posses­siones in tres partes equales inter ipsos Erne et Georgium ac Johannem dividerentur ita tamen, quod ante omnia molendina, que reparacione indigerent, de pecunia ipsarum trium parcium equaliter solvenda repararentur, et quia ipsas possessiones ipse magister Erne cum magnis serviciis suis et sangvinis sui effu­sione ab excellentissimo principe Karulo .. rege .. reoptinuisset... eedem due partes scilicet, filii Villám et filii Leel ipsi magistro Erne et Íiliis suis viginti marcas restituere tenerentur, si autem ipse due partes restituere vei aliqua ipsarum duarum parcium non posset vei non curaret, tunc easdem parcium vei ipsius partis non solventis in ipsis possessionibus porciones habitas, ipse magister Erne vei filius suus per duos annos pro ipsis vi­ginti marcis possidendi cum omnibus.. pertinenciis ac proven­tibus liberam haberet et retinendi facultatem.. Dátum in octa­vis festi beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno domini Millesimo CCC m o quinquagesimo quinto. Hártyán, hátlapján pecsét nyomaival; eredetije a N. Muzeumban,. a Justh cs. ltárában.

Next

/
Thumbnails
Contents