Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
est consvetum iurare, suum deposuisset iuramentum super meta priori et aliis in literis capituli Posoniensis reambulatoriis contentis, et sic metas dicte sue possessionis erexisset, prout in eisdem literis vestris plenius declaratur. Quibus visis et perlectis, quia prelibati magistri Sebus et Petrus exliibicionibus quarumdam literarum vestrarum feria tercia proxima ante quindenas festi beati Georgii martyris, in anno domini M° CCC° XL m o tercio emanatarum hoc, ut damna, antequam in eorum possessionibus divisi exstitissent, inter ipsos perpetrata alterutrum mutua vicissitudine sibi invicem coram quovis iudice exsequendi seu requirendi liberam concessisse facultatem declararant, idem vero magister Sebus eo tempore, quo in eorum castris et possessionibus nulla perpetualis divisio inter ipsos facta exstitisset, aliquas de suis possessionibus pro exsecucione communium iurium ipsorum, pro mille marcis, minus centum marcis se pignorari obligasse, quod et idem magister Petrus affirmarat, et quod eciam premissarum suarum possessionum impignoracione eo, quod usus dictarum suarum possessionum impignoratarum pevcípere non valuisset, damna mille marcarum habuisse allegarat, pro eo nos unacum prelatis, prepositis, baronibus et nobilibus regni, licet idem magister Sebus predicta sua damna, que pro eo, ut usus dictarum suarum possessionum, modo premisso pro exsecucione communium iurium impignoratarum percipere non valuisset perpessum se exstitisse, et eciam alia damna ac equacias super ipsum magistrum Petrum se requirere et rehabere velle proposuerit, attamen ut omnis rancor inviclie et fomes cuiusvis maligni conceptus de medio ipsorum radicitus evelletur et fraternalis dileccionis amore in evum possent gratulari, omnibus damnis, nocumentis, iniuriis et specialiter factis equaciarum inter ipsos hoc usque quoquomodo habitis et perpetratis omnino sopitis et sedatis vofciva solicitudine laborantes, talem arbitrariam composicionem inter ipsos decreverimus faciendam, ut in recta medietate dictarum mille marcarum minus centum marcis, quibus dicte possessiones ipsius magistri Sebus fuissent impignorate, idem magister Petrus in termino sibi assignato easdem redimere teneretur, in alia vero medietate magister Sebus redimeret annotatus. Si vero dictus magister Petrus in termino sibi assignato premissa pecunia quantitate