Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
prescriptam divisionem et statucionem possessionariam premisso modo factam perpetuo inter se velle observare affirmarunt, petentes, ut iamdictam divisionem et statucionem possessionariam mediantibus nostris et dicti capituli Varadiensis ecclesie literis, ut prefertur, factam et habitam acceptantes ratilicare nostro que privilegio dignaremur confirmarc. Nos igitur iuridicis et iuri consonis eorumdem Pouch et procuratoris legitimi prefati magistri Nicolai peticionibus favorabiliter inclinati, super non restitucione dictorum literalium instrumentorum mediantibus aliis literis nostris alio iudicio per nos imposito, licet pretacti filii magistri Johannis et Petrus filius Leukus ad terminum reportacionis seriei premissarum possessionariarum divisionum et statucionem non venerint, nec miserint, verum tamen quia premisse possessionarie divisiones et statuciones premisso modo facte, iuxta pretacte concordialis unionis parcium formám perpetua et indissolubili firmitate persistere oportebant, nec propter dictorum filiorum magistri Johannis et Petri filii Leukus absenciam ipsa perpetualis possessionaria divisio et statucio valebant retractari, easdem eciam possessionarias divisiones et statuciones utrinque nostris literis privilegialibus ad perpetuam stabilitatem confirmari postulabant, idcirco preallegatam divisionem et statucionem possessionariam inter iamdictos Pouch filium Benedicti et magistrum Nicolaum filium Briccii ac iilios magistri Johannis et Petrum filium Leukus iuxta formám prescripte composicionalis eorum concordie, ut premittitur, factam et habitam acceptantes ratificamus, approbamus, et presencium nostrarum literarum privilegialium patrocinio perpetuo valere confirmamus, salvis iuribus alienis . . Dátum Budc, vigesimo die octavarum festi Penthecostes predictarum, anno domini Millesimo CCC m o L m o quinto. Kont Miklós nádornak 1357. máj. lió 12-én kelt átiratából; melynek eredetije az Ország. Ltárban N. R. A. 814. 17. dipl. oszt. 4526. őriztetik. Közli: Kovács N.