Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

telük prenotatis contra quoslibet homines conservare et a qnibuslihet hominibus.. ipsum Pouch impetere volentibus expedire tenerentur; si vero ipsi eundem Pouch in predictis possessione Yenchelleu et terra Solyumusteluk contra quoslibet homines conservare et.. expedire non possent, extunc totalem porcionem eorum possessionariam in possessione Nyreghaz appellatam, in dicto comitatu deZabolch existenti ipsos contin­gentem, iamdicto Pouch, simulcum instrumentis in facto eius­dem Nyreghaz quovismodo emanatis iure perenalli dare, sed in facto eiusdem ab impetitoribus, si qui fierent, eo quod instru­menta eorum universa sibi darent, expedire non tenerentur; in eodem eciam termino tenores quorumlibet instrumentorum ipsorum super facto dicte possessionis Yenchelleu et terre Solyumusteluk confectorum ad conservacionem dicte possessio­nis Yenchelleu ac terre Solyumusteluk sub sigillo dicti capituli Varadiensis ac in transscripto eiusdem capituli Varadiensis ecclesie, literas vero quaslibet super facto dotis et rerum para­fernalium expeditorias ipsam possessionem Yenchelleu et ter­ram Solyumustelek tangentes, omnino in specie eidem Pouch conferre tenerentur magistri Nicolaus et filii fratrum suorum predictorum; ipsaque originalia eorum instrumenta in facto dicte possessionis Yenchelleu et Solvmustelek confecta apud se reservata, dum necesse fieret eciam penes eundem Pouch debe­rent exhibere; ceterum in possessione eorum Rakamaz supra­dicta, iidem magistri Nicolaus filius Briccii, filii magistri Johan­nis et Petrus filius Leukus coram pretactis nostro et ipsius capituli Varadiensis hominibus, in termino prelibato tria loca sessionalia, quorumdam quatuor iobagionum ipsorum infra nominandorum, duo videlicet a parte ecclesie sancte Crucis in eadem Rakamaz constructe et tercium a parte fluvii Tycie exi­stencia, unum scilicet Petri dicti Buka, alium Jacobi surdi ac Nicolai filii Pauli et tercium Zentes modo consimili eidem Pouch filio Benedicti statuerent eo modo possidenda, ut si a die data­rum earumdem priorum literarum nostrarum composicionalium, scilicet a vigesimo die octavarum festi Epiphanie domini proxime preteriti, usque revolucionem annualem sepedicti magistri Nicolaus et filii fratrum suorum literalia eorum instru­menta inter eosdem magistros Briccium et Benedictum, filios

Next

/
Thumbnails
Contents