Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

magistro Petro dicto Zudor comite comitatus de Sarus parte ex altéra, coram nobis personaliter constitutis per eundem magi­strum Nicolaum de Guta confessum extitit . . quod ipse rectam et equalem dimidietatem possessionis Tynnye Vocate in comitatu Pylisiensi existentis, ipsum iure acquisiticio contingentem, cuius alia recta medietas eiusdem possessionis Tynnye ipsius magistri Petri dicti Zudor similiter iure acquisiticio esse dinosceretur, cum omnibus . . pertinenciis ad eandem . . spectantibus in superficie eiusdem habitis et existentibus, eidem magistro Petro dicto Zudor et per eum suis heredibus .. iure perpetuo .. pro sexcentis flore­nis aureis .. vendidisset.. vendidit et tradidit nostri in presencia possidendam .. nil iuris .. sibi et suis successoribus .. reservando de eadem. Quorum quidem sexcentorum fiorenorum medietatem, scilicet trecentos fiorenos in festő Penthecostes, cuius nunc sexta preterisset revolucio annualis, idem magister Nicolaus ab eodem magistro Petro recepisse asseruit, residuam vero sexcentorum fiorenorum medietatem, videlicet trecentos fiorenos predictus magister Petrus dicto magistro Nicolao modo simili in promtis florenis coram nobis persolvit plene et integre, pro quibus qui­dem sexcentis florenis prenotatus magister Nicolaus de Guta, quandam aliam possessionem Hossyufalu voeatam in comitatu Simigiensi existentem sibi et suis successoribus similiter iure perennali se comparasse affirmavit, assummendo insuper idem magister Nicolaus de Guta prelibatum magistrum Petrum et eius successores racione dicte medietatis possessionis Tynnye . . a filiis, fratribus, proximis et aliis generacionis sue, et non ab aliis aliquibus hominibus extraneis propriis suis laboribus et sumti­bus expedire, universas eciam literas . . si que super facto me­dietatis prefate possessionis Tynnye vocate usque ad hec tempóra essent emanate . . vanas . . ac exhibitoribus earumdem nocitu­ras reddidisset et reddidit coram nobis . . Dátum feria tercia proxima post festum beati Barrabe apostoli, anno domini Mille­simo CCC 111 0 quinquagesimo quinto. Presentibus . . magistris Petro cantore, Johanne custode, Michaele, Ladislao, Petro et Cosma ceterisque canonicis . . A pecsét zöld selyem sodraton függ, a chyrographum a felső szélen van; eredetije az Orsz. Ltárban, Mon. Vet.Budens. 31. 18. dipl. oszt. 4524. Közli: Kovács N,

Next

/
Thumbnails
Contents