Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

res nominate in comitatu de Klus existentis apud manus alienas esset occupata. Unde quia predictus dominus episcopus et occu­patores dicte possessionis Egeres non venerunt, nec miserunt, igitur vestre sinceritati firmiter precipientes mandamus, quate­nus unacum Nicolao et Laurencio de Nadas liomine nostro, ad facies predictarum possessionum Monusturfalua, Bogarteluke et Egeres nominatarum personaliter accedendo . . predictas parti­culas terre ipsarum possessionum modo premisso per ipsum . . episcopum et eciam per alios quoslibet occupatas recapiatis et easdem . . reambuletis, reambulatasque .. statuatis ipsas eidem .. abbati et sue ecclesie perpetuo possidendas, si non fuerit contra­dictum, contradictores vero, si qui fuerint, citetis ipsos contra eundem . . abbatem in nostram specialem presenciam ad ter­minum competentem racionem eorum contradiccionis redditu­ros, et post hec tocius facti seriem . . nobis in vestris literis rescribatis. Dátum septimo die dicte congregacionis nostre in loco memorato, anno domini M° CCC m o quinquagesimo quinto. Nos igitur . . unacum Laurencio de Nadas homine vestro predicto personaliter ad facies predictarum possessionum accessimus, vicinis et commetaneis presentibus per veras metas et antiquas, novas iuxta veteres, ubi necesse fuisset erigere voluissemus, et eidem . . Briccio abbati et sue ecclesie statuere voluissemus, et licet liactenus consvetudo non fuisset, quod aliqua recaptivacio possessionum vei reambulatoria (így) mediante iudicum nobi­iium fieri possit, nos tamen vestris preceptis obedientes modo premisso omnia premissa et singula premissorum tinire legitime voluissemus, magister Nicolaus filius Alberti famulus eiusdem.. Andree episcopi Transsilvani personaliter in facie predictarum possessionum comparendo, vice et nomine ipsius . . Andree epis­copi . . inibi contradictor extitit et ab huiusmodi metarum erec­cione prohibendo. Nos vero eundem . . Andreám episcopum Transsilvanum in facie predictarum possessionum contra pre­dictum Briccium abbatem secunda feria proxima post octavas festi Penthecosten proxime preteritas ad specialem presenciam vestre magnificencie iuris ordine observato citavimus comparen­dum, quindenas vero datarum presencium partibus predictis personaliter coram vobis comparendis duximus assignandas, ra­cionem predicte contradiccionis reddituris. Dátum in Clus,

Next

/
Thumbnails
Contents