Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

Himthteleke absque aliquali contradiccione non obstante, quia indivisaro esse affirmavit, percipiet perpetuo possidendam, aliam autem dimidietatem ipsarum possessionum deum pre oculis ha­bendo estimarc debeant, et sic eciam iuxta estimacionem idem Petrus redimebit (így); super quo amiciciam vestram petimus .. quatenus ad faciendam predictam medietatem statuendam et eidem Petro perpetuandam, et aliam partém estimandam, deum pre oculis babentibus, vestrum mittatis hominem vice vestra pro testimonio fide dignum, quo presente Nicolaus filius Petri homo noster accedat ad faciem dicte possessionis Cheh et dictarum duarum terrarum Hunthteleke et Mykusteleke medietatum earum­dem possessionum seu terrarum, eidem Petro filio Pauli et per eum suis heredibus statuat perpetuo possidendam nullo penitus contradictore existente, aliam autem dimidietatem usque feriam secundam proximam post festum Penthecostes estimare debeant, et post hec tocius facti statucionis et estimacionis seriem ad octa­vas festi Penthecostes predicti nobis in vestris literis amicabiliter rescribatis. Dátum in Sancto-Emerico, in termino prenotato, anno domini M° CCO° XL m o tercio. Unde nos peticionibus vestris annuentes, ut tenemur, unacum predicto Nicolao homine vestro, magistrum Jacobum chori nostri clericum ad premissa facienda pro testimonio duximus transmittendum, qui demum ad nos reservi unanimiter retulerunt tali modo, quod ipsi feria secunda proxima post festum Penthecostes ad faciem predictarum possessionum accessissent et coram probos homines viros ido­neos partém illarum possessionum in viginti quinque marcis estimassent, partém vero eidem Petro filio Pauli sub eisdem metis et terminis, quibus mediantibus idem comes Laurencius percepisset in filios filiorum suorum statuissent perpetuo possi­dendam . . nullo penitus contradictore existente. Dátum in Clus­monustra, feria tercia proxima post festum Penthecostes, anno domini M° CCC° XL m o tercio. Nos vero peticionibus eiusdem Petri, ipsam literam de verbo ad verbum transseribi fecimus . . Dátum in Sancto-Emerico, tercio die octavarum festi Penthe­costes predicti, anno domini M° CCC m uXL m o tercio. Quibus exhi­bitis, si quamplures literas capituli dicte ecclesie Transsilvane conventusque de Clusmonustra et iudicum nobilium comitatus de Doboka inquisicionales et protestancionales super premissa

Next

/
Thumbnails
Contents