Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

igitur unacum baronibus regnique nobilibus in examine iudici­ario adherentibus, volentibus parcium procuratoribus adiudi­cantes commiseramus, ut ipsi magistri Sebus et Petrus non pro­curatorem mittendo, sed propriis eorum in personis in octavis diei Strennarum proxime atunc venturis ad liabendam finálém determinacionem de premissis coram nobis comparerent, pre­dictusque magister Petrus prefatas literas regales et vestras contra prememoratas literas regales composicionales magistri Sebus per procuratorem suum exhibere assumtas teneretur exhibere coram nobis, quibus visis iudicium et iusticiam dictante iuris equitate facere valemus inter ipsos, prescriptas autem literas regales per procuratores utrarumque parcium coram nobis exliibitas patenter emanatas ex utraque parte capite sigilli nostri consignando cum ipsis clausis literis similiter sub nostri sigilli impressione procuratoribus parcium restitueramus per eosdem magistros Sebus et Petrum in iudicio tunc reexliibendas coram nobis; et abhinc ipsa instrumentális exliibicio diversis dilacionum cautelis intervenientibus ad octavas diei Medii Quadragesime in anno domini M° CCC m o XL m 0 septimo preteri­tas devenisset; demum tercia feria proxima post dominicam Eamispalmarum partes predicte in presenciam domini Lodo­vici. . regis . . accessissent, eidemque, prout per literas regales patenter exinde confectas informabamur, confessi exstitissent viva voce, quod ipsi disscessiones, contenciones inter ipsos usque atunc liabitas falcé pacis discindere volentes in omnibus con­tencionibus rixis et controversis usque atunc inter ipsos tam in factis et impignoracionibus possessionum quam equaciarum et rerum quarumlibet, ac damnorum et generáli votum prolacione, in quibus discordiis usque atunc inter ipsos liabitis se omni­modo arbitrio baronum infrascriptorum coram eodem domino rege tunc personaliter astancium, videlicet nostro, item .. Thome condam voivode comitis de Crasso et de Iveue, Dominici bani de Maciio, magistrorum Laurencii Supruniensis et Castriferrei, Nicolai dicti Treutul Posoniensis comitum, nec non magistri Thome Rufi castellani de Wyuar submisissent eo modo, ut quicquid iidem barones, vei ipsi ex eisdem, qui presentes esse possint tunc die crastino, scilicet quarta feria post dominicam prenotatam, Bude in domo nostra visis instrumentis et literis

Next

/
Thumbnails
Contents