Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

in villa Hothwon diebus post se se consequenter occurrentibus, neonon aliis villis circumcirca adiacentibus publice et manifeste verbo regie maiestatis palam fecissent promulgando proclamari, nt nullus mercatorum atque viatorum per portum in Abad loca­tum transitum facere auderet . . sed universi mercatores et via­tores per portum et tributum in dicta possessione Porozlow vo­cata babitum transire .. tenerentur, prout ab antiquo exstitisset consvetum. Nibilominus innotuissent, ut si qui temeraria pre­sumcione in portu Abad, qui iam anniliilatus esset, transitum facerent vei facere vellent, tunc tales transeuntes omnibus re­bus et bonis ipsorum secum inibi liabitis et apud ipsos repertis, veluti in falsis viis et transitibus procedentes privarentur. Yerum quia prefatum . . Nicolaum episcopum . . in dominium premissi portus et tributi sui in dicta possessione sua Porozlow vocata exigi consveti, per predictos regium et dicti capituli ecclesie Bu­densis homines, nullo penitus contradictore inibi . . apparente, perenniter introductum fore, ac habita ipsa introduccione in locis publicis et foris, ubi opportunum fuisset verbo regie maie­statis palam hoc promulgatum per ipsos regium et annotati ca­pituli homines exstitisse, ut nullus mercatorum atque viatorum per portum in Abad locatum transitum facere auderet seu pre­summeret, sed universi mercatores et viatores per portum et tributum in dicta possessione Porozlow babitum transire debe­rent et tenerentur, prout ab antiquo fuisset consvetum, nihilo­minusque eiusdem homines regium et ipsius capituli testimo­nium id ibidem innotuisse . . ut si qui temeraria presumcione in portu Abad, qui iam anniliilatus esset, transitum facerent vei facere vellent, tunc tales transeuntes omnibus rebus et bonis ipsorum secum inibi habitis et apud ipsos repertis, veluti in fal­sis viis et transitibus procedentes, privarentur, ex serie predicta­rum literarum capituli ecclesie Budensis evidenter reperiebamus, ideo his . . consideratis ipsum portum et tributum in pretacta possessione Porozlow vocata exigi consvetum, predicto .. Nicolao episcopo . . et suis fratribus iuxta premissam regiam collacio­nem et donacionem in suis vigoribus . . perpetuo . . perdurare committentes, prescriptum portum et tributum, quod ipse ma­gister Dionisius in dicta possessione sua Abad vocata in preiudi­cium et anniliilacionem ipsius portus et tributi dicti . . episcopi

Next

/
Thumbnails
Contents