Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

terram possessionis Yrs predicte, ubi quasdam duas novas metas terreas ex utraque parte dicte vie Budensis predictas possessio­nes Ewrym et Yrs separantes erexissent, unde quasi ad orientem saliendo quandam vallem in latere cuiusdam lapidosi montis unam metam terream erexissent, inde enim adhuc ad eandem partém modicum ascendendo, similiter unam metam terream erexissent, deinde vero modo simili ad orientem per unum berch satis in bono spacio vergendo, in montis cacumine duas novas metas terreas dictarum possessionum Veteris Budensis et Ewrym separantes erexissent, a quibus adhuc ad predictam plagam orientis currendo, devenissent ad easdem priores metas princi­pales, ubi terminarentur mete possessionis Ewrym supradicte. Dátum in dominica Ramispalmarum, anno domini supradicto­Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije az Orsz. Ltárban, Monial. Veter. Budens. 7. 9. dipl. oszt. 4503. Közli: Kovács N. 183. 1355. Eger, apr. 6. László egri prépost és püspöki vicarius arról, hogy Libercsei Tompos Tamás leánya Anith utóbb Panii TJgrin fia Demeter neje, hitbére és hozományára nézve véglegesen kielégítést nyert, bizony­ságlevelet ad. Nos Ladislaus prepositus et conventus ecclesie Agriensis vicariusque .. N(icolai).. episcopi predicte ecclesie Agriensis in spiritualibus generális memorie commendamus, quod magistro Demetrio filio Ugrini de Pani, nunc marito et procuratore nobilis domine relicte Georgii filii Johannis filii Georgii de Somus et filia Thome dicti Tompus de Lyberche Anicb vocate.. pro eadem nobili domina ex una, et Petro ac Stephano magistris filiis dicti Johannis de predicta Somus similiter pro se et pro Ladislao, Johanne, Ivanka et Paulo fratribus suis parte ab altéra coram nobis personaliter constitutis, per eundem magistrum Demetrium vice et nomine ipsius nobilis domine propositum extitit.. quod super omnibus causis et articulis earumdem, quas annotata nobilis domina racione dotis et rerum parafernalium suarum de porcionibus possessionariis prescripti Georgii, prioris mariti sui, ubilibet existentibus et quocunque nomine vocitatis

Next

/
Thumbnails
Contents