Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
delegátus, viris honorabilibus et discretis dominis in Berseten, in Pulsehicz, in Rosna et in Smyelnicz civitatum rectoribus, vei eorum vices gerentibus . . Noverit vestra discrecio, quod nos causam inter . . dominum Theodoricum plebanum in Schitnek Strigoniensis dioecesis, ex una, ae Nicolaum Luce canonicumde Albaregali nomine procuratorio nobilium et universitatis dicti opidi Schitneck dicte dioecesis, parte ex altéra, ex commissione .. Innocencii . . pape sexti audiendam suscepimus et fine debito terminandam, verum lite coram nobis inter partes easdem legitime contestata, prestitoque de veritate dicenda seu de calumnia iuramento, factis quoque posicionibus et responsionibus ad eas secutis, tandem quedam excommunicacio in modum excepcionis per procuratorem antedictum contra dietum dominum Tlieodoricum plebanum predictum in iudicio fuerat opposita, et licet ad probandum excepcionem illám pro prima dilacione sibi terminum assignavimus, ipse tamen pro ultim a dilacione et linali ad probandum testes sibi per nos peciit assignari. Nos igitur, parcium laboribus parcentes et expensis, testium examinacionem in loco, ubi de meritis cause melius constare poterit, duximus committendam. Quare discrecioni vestre . . committimus et nihilominus sub pena excommunicacionis mandamus, quatenus testes, quos Nicolaus procurator antedictus duxerit nominandos, ad vestram peremtorie citetis presenciam, receptoque ab ipsorum quolibet corporali ad sancta dei evangelia iuramento, eosdem et singulos, secundum adverse partis interrogatoria, que vobis sub nostro sigillo interclusa transmittimus, super articulis oblatis diligenter et singillatim examinare curetis, dicta vero testium vestris interclusa sigillis íideliter conscripta nobis ante feriam sextarn proximam post dominicam Iudica sub pena predicta remmittatis. Testes vero, qui nominati fuerint, si se gracia, odio, amore vei timore subtraxerint, censura simili compellatis veritati testimonium perbibere. Dátum Wienne, in nostro monasterio prelibato, anno domini Millesimo CCC m o quinquagesimo quinto, die penultima mensis Februarii. Hátlapján veres viaszba nyomott monorú pecsét nyomaival; eredetije az Orsz. Ltárban. N. E. A. 1538. 1. dipl. oszt. 4495. Közli: Kovács N.