Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
sis salutem et graeiam. Dicitur nobis in persona Laurencii filii Stephani de Zaz, quod predicta possessio eiusdem Deliteer vocata in comitatu Bihariensi existens, apud manus suas habita, reambulacione .. indigeret, super quo .. mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo presente Petew de Bagyolch vei Cosmas filius Gregorii de Zomayun aut Stephanus de Ayka sive Kutur de Mysseche an Ladislaus filius Tliobak de eadem, aliis absentibus homo noster ad faciem dicte possessionis Deher (így) accedendo . . reambulet eandem .. reambulatamque .. relinquat ipsam eidem Laurencio eo iure, quo ad ipsum dignoscitur pertinere perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, contradictores vero . . citet.. contra ipsum ad nostram presenciam ad terminum competentem, et post hec tocius facti seriem.. nobis fideliter rescribatis. Dátum Bude, feria quarta proxima ante dominicam Ramispalmarum, anno domini M° CCC° L m o quarto. Nos igitur mandatis vestris obedire cupientes, ut tenemur, cum prefato Stephano filio Petri de Ayka homine vestro nostrum hominem . . Michaelem magistrum altaris sancti Emerici confessoris de eadem ecclesia nostra transmisimus.. qui quidem homo vester tandem ad nos re versus, presente .. dicto testimonio nostro nobis retulit istomodo, quod ipse unacum eodem testimonio nostro sabbato proximo ante festum Ascensionis domini iam preteritum accessisset ad faciem possessionis Dehter prenotate, eandemque vicinis et commetaneis suis legitime convocatis et eisdem presentibus per suas veras metas et antiquas reambulasset, reambulatamque et a vicinariis possessionibus separatam, specialiterque a possessione Sarusbolch nuncupata, per duas antiquas et evidentes metas, quas idem Laurencius in quodam dumb iuxta fluvium Beregyo in circulacione cuiusdam rivuli ibidem ex eodem fluvio derivantis et in quodam spineto directe ex opposito ecclesie beati Dionisii martyris, ab alia parte ipsius fluvii Beregyo adiacentis, ac eciam in quodam loco sessionali Valinttheleke vocato presentibus, videntibus et consencientibusThoma de Buhchf így) et villico ac hospitibus de eadem Bolch ipsis demonstrasset, separatam et distinctam reliquisset memorato Laurencio eo iure, quo ad ipsum dignosceretur pertinere perpetuo possidendam, nemine