Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
Nicolai filii eiusdem Nicolai filii Thomp, parte ex altéra, coram nobis constitutis propositum extitit per eosdem . . quod licet lis et contencio magna inter eosdem exorta extitisset, tamen ut fraternalis dileccionis unió perpetua stabilitate vigeri posset inter ipsos . . talem inter se possessionariam divisionem fecissent . . quod recta et equalis medietas universarum possessionum suarum . . cum quibuslibet suis . . pertinenciis . . predicto Peteu et suis heredibus . . devolvi deberet, alia recta . . medietate earumdem similiter cum omnibus suis utilitatibus .. eidem Stephano et suis heredibus remanente, ita tamen, ut terciam partém possessionum dicti Peteu, que racione iudicialium gravaminum, in quibus idem contra prefatum Steplianum legitime convictus extitisset, dictus Stephanus eidem pro condigna redemcione, sicut moris est, nullo iure sibi in eadem reservato, remittere . . teneretur. Curia eciam sessionalis in possessione Kyurt habita, in qua dictus Peteu residenciam facere dicitur, sibimet ipsi remaneret, pro qua sessionali curia eidem Stephano aliam quamcunque in dicta possessione Kyurt prefatus Stephanus eligerit, idem Peteu dari assummendo; universasque literas contra se se . . emanari procuratas cassas . . reliquerunt partes prenotate tali obligacione, si qua parcium . . in premissis perseverare non curaret, pars illa contra partém alteram . . in eisdem per omnia perseverantem, in succubitu duelli potenciális convinceretur . . Dátum Bude, in octavis Pasche, anno domini M° CCC° L m 0 quarto. Hártyán, hátlapján a nagy felségi pecsét nyomaival: eredetije a M. T. Akadémia könyvtárában. 117. 1354. Gömör, apr. 21. Gömörvármegye alispánja s négy szolgabirája, Vrka fia Miklós fia Péter perbesi nemes birtokát összes vetéseivel együtt, Sanchi Pochfia részére végrehajtásilag lefoglaltatják. Nos magister Nicolaus filius Petri de Derenchen magistri Konya vicecomes in provincia Gumuriensi ac quatuor iudices nobilium de eadem damus pro memória, quod in nostra congregacione generáli per literatorium preceptum domini nostri ANJOUKORI OKMÁNVTÁR. VI. KÖT. 13