Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
postulante, predictus Albrecht nostri in presencia personaliter comparendo dictam possessionem Ewreen totam suam vigorosorum instrumentorum robore fore et esse, sicque in pleno dominio eiusdem a tempore, quo ipsa ad eum de iure devenisset paciíice et sine motu aliquali et neminem alium in eadem extitisse referens, ibidem quedam duo paria privilegiorum, unum scilicet. . Karoli olim regis .. et aliud dicti capituli ecclesie Budensis nobis demonstrarat, in quibus dictam possessionem Euren reginalem in comitatu Pilisiensi existentem, certis metis in eisdem privilegialibus literis domini Karoli regis contentis, a vicinariis possessionibus undique distinctam, primum per predictum dominum Karolum regem Tese, condam magistro ianitorum suorum, pro suis fidelibus serviciis de voluntate et beneplacito prefate domine nostre regine consortis sue, mediantibus dictis literis suis privilegialibus perpetuo collatam fuisse, et demum ipso magistro Tese, volente domino, viam universe carnis ingresso, prememoratam possessionem Eureen per dominam Elisabetli relictam ipsius Tese, nunc vero consortem prefati Albrect, duobus filiis suis Andree, scilicet et Ladislao, a predicto magistro Tese procreatis, in presencia memorati capituli Budensis personaliter astantibus volentibusque et omnino permittentibus in dotem mutui contractus matrimonii cum ipso Albreht habiti, tempore confederacionis nupciarum prefato Albrect marito suo perennali iure traditam extitisse comperieramus evidenter. In quarum contrarium magister Johannes custos dicte ecclesie Budensis, pro eodem capitulo ecclesie Budensis cum procuratoriis literis eiusdem exsurgens, ipsum capitulum Budense ius possessionarium in dicta possessione Euren de iure liabere, in eiusdemque dominio a longinqui temporis spacio usquemodo ad scitum ornnium comprovincialium suorum esse et existere allegans, ibidem quasdam literas privilegiales Herrici condam bani et magistri tavernicorum posterioris Andree regis ac viceiudicis eiusdem et conventus de Calidis Aquis nobis presentarat, in quibus quosdam vinidatores, ut dixerat, de Eureen, cum suis vineis dum iidem per ipsum capitulum ad presenciam ipsius Herrici bani, non ipsius cause iudicem, in causam attracti extitissent, testimoniali produccione super premissis, per idem capitulum contra eosdem in dicto conventu de Calidis Aquis facta, iidem