Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

104. 1351. Buda, febr. 2. I. Lajos király, a magvaszakadt Andich több csallóközi birtokát Korit Miklósnak és testvérének adományozza. Nos Lodovicus . . rex . . significamus . . quod nos pensatis fidelitatibus.. magnificorum virorum Nicolai voivode Trans­silvani et comitis de Zonuk ac Leukus dapiferorum ac pincerna­rum nostrorum magistris, íiliorum scilicet quondam magistri Laurencii sclavi, quibus ipsi.. nostre maiestati studuerunt complacere.. pro quibus quidem suis fidelitatibus et fidelium serviciorum preclaris meritis, licet ipsi multo maiora et ampliora a nobis mererentur, ut tamen eorum serviciis et fidelitatibus ad presens aliquantisper respondere videamur, universas possessio­nes et possessionarias porciones ac alia quelibet iura quondam Anduch filii Petri filii Farcasii hominis sine herede decedentis ubilibet existentes et habita, specialiter possessiones eiusdem Ogya, Tarnuk, Kvsaztal, Wyfalu, Eeen, Wyvasarhel, Eghazas­magyary, Nemetfalu, Abany, Ilka, Wata et aliam Wata, Filke­iakapliaza et Zolgageur vocatas in comitatu Posoniensi in Cliol­lokuz existentes ac molendina et loca molendinorum eiusdem in fluvio Bouldur vocato ante villás Magary et Kukinzor exi­stencia, cum piscinis usonum ipsius in eodem fiuvio ante pre­dictam villám Ilka existentibus, que, predicto Anduch volente deo heredum solacio exorbato, manibus nostris regiis, ex com­probatissima regni nostri consvetudine lege requirente, sunt devolute, cum omnibus ipsorum utilitatibus .. nőve donacionis nostre titulo eisdem Nicolao voivode et magistro Leukus ac ipsorum heredibus et successoribus universis. . contulimus . . irrevocabiliter possidendas.. sine preiudicio iuris alieni. Non obstantibus aliquibus literis nostris sub quacunque forma, qui­buscunque personis super donacione ipsarum possessionum vei aliquarum ex eisdem concessis, per quas effectus liuiusmodi donacionis nostre impediri posset quomodolibet vei differi, quas quo ad hoc tenore presencium irritamus, vacuamus et nullius esse decrsvimus firmitatis, hoc declarato, quod si nos dictas pos­sessiones pro commodo nostro utiles fore conspexerimus et ab eisdem aufferre voluerimus, non aliter nisi datis vei cum pro­pria nostra pecunia comparatis similibus possessionibus pro

Next

/
Thumbnails
Contents