Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

autem monasterii beate virginis de Adon, videlicet locurn sepul­ture generacionis Guthkeled, simulcum porcione eorum in possessione similiter Adon vocata et circa idem monasterium existenti, similiter ad communem usum reliquissent partes supradicte, porciones autem ipsorum possessionarie in novem possessionibus ipsorum Abram, Ivenez, Kokatb, Enchench, Wencheleu, Leta, Lugas, Bud et Nyreghaz vocatis in comitatibus Zabouch et Zathmar ac Bilior, ut refertur, existentibus habitas, non perennaliter sed adhuc usualiter sepedicte partes in tres partes divisissent istomodo, quod dicta possessio Kokath cum porcionibus possessionariis in eisdem possessionibus Abram et Kenez liabitis prenominato Petro, annotata vero possessio AYenclieleu cum porcionibus possessionariis in eisdem posses­sionibus Letlia et Enchencli existentibus dicto Nicolao, sed possessiones Bud et Lugas cum porcione in dicta possessione Nyreghaz liabita prelibatis filiis Johannis sub distinccionibus metarum et cum earum utilitatibus universis prelibatis filiis Johannis et parcium lieredibus cessissent possidende, silvas tamen dictarum possessionum Lugas et Enchench ipse partes •de necessitate pro se et iobagionibus ipsorum ubilibet existenti­bus ad communem usum reliquissent; et quia prenominate pos­sessiones et porciones possessionarie sic usualiter divise adhuc mobiles liaberentur et quidam nobiles de generacione ipsarum parcium iura in eisdem se liabere allegantes, suas porciones requirere intenderent ac per formám litis investigare, ideo si qua pars contra impetitores racione porcionum suaruni per formám iuris defendere se non valens in dictis suis porcionibus aliquem defectum pateretur, extunc altéra pars vei partes dicte parti defectum et damnum pacienti de ipsorum porcionibus equivalenter dictum defectum supplere tenerentur, sed tamen quamprimum aliqua parcium simili modo per formám iuris vei quomodolibet aliter suos impetitores vei licium motores e vad ere posset et dictas porciones suas in toto vei in parte valeret exlio­nerare, extunc talis pars prelibatam suam porcionem exlionera­tam mox a die ipsius exlioneracionis vei evasionis, usque ad quindenas eiusdem diei absque strepitu cuiuslibet iudicii et sine omni altercacione perennali divisioni apponi deberet communi­ter et equaliter inter partes, ita videlicet, quod liuiuscemodi

Next

/
Thumbnails
Contents