Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
hospitibus de Hamburga super iuribus ipsorum de vineis suis in Teben porrigendis, prout domino meo regi in registro suo presentassent, et cives de Teben pociores coram domino rege Hungarie fidetenus confirmassent, literas nostras in confirmacionis titulum donare dignaremur. Ne igitur gestarum rerum memória procedente tempore simul evanescat et pereat, discretorum virorum prudencia consvevit acciones legitimas voce testium ac scripti testimoniis confirmare, proinde universorum noticiam . . harum serie volumus pervenire, quod hospites de Hamburga circa bereditates ipsorum in Teben et iuribus ipsorum ibidem porrigendis, iuxta registrum ipsorum et civium in Teben in hunc modum pacifice duximus libertare, ut primo tempore putacionis seu rastracionis vinearum quilibet post vrceum unum debeat dare quadraginta denarios et non plus; tempore vero colleccionis vinearum, videlicet in vindemio quilibet post unum vrceum debeat dare octuaginta denarios et non plus, quod donum hospitum vulgo nuncupatur. Vineis autem ipsorum collectis volentes expedire terragium, quod vulgariter peregrecht dicitur, tunc quitquam in propria cultura ipsis ex creverit, illud expediend ( ) prebeant, quod eciam collectores terragii reicere non presummant, et iterum quilibet post vrceum tenetur dare octo denarios et non plus, et quantumcunque quis tenetur expedire de terragio debet superaddere duos denarios, et non plus. Preterea quantum quis ducere volu-erit de vino ad Austriam, tenetur dare semper de decem urnis vini unam urnám et non plus pro decimis, quam videlicet decimam ipsis decimatoribus de sua vera cultura ad doleum tenetur presentare, nec eandem deciinatores quicunque fuerint, reicere vei recusare presummant. Item de una tunella cuiuscunque quantitatis fuerit, quilibet tenetur dare quatuor denarios sigillares, et non plus. Item quicunque voluerit ducere vina de Teben, tenetur dare decem et octo denarios in tributo de una carrata vini, et non plus. Item de una tunella ad viginti quatuor urnas, duodecim denarios, et non plus in tributo. Item de uno trinario vini similiter duodecim denarios in tributo, et non plus. Item de duodecim urnis duodecim denarios in tributo. Circa vero duodecim urnas, de qualibet urna unum denarium, etnon plus. Item quicunque unam vineam emere vei