Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
nostro regi rescripcionales anno in presenti emanatas presentarat, in quibus habebatur, quod ipse conventus de Jazou fratrem Clementem socium eorum, una cum Bartholomeo de Monay, homine regio, pro testimonio üde dignum transmisisset ad infrascripta exequenda. Qui demum ad ipsum conventum reversi eidem concorditer retulissent, quod ipsi dominico die proximo post festum ad vincula beati Petri apostoli, ad faciem predicte possessionis Sap alio nomine Cympohaza vocate accedendo, legitime vicinis et commetaneis quibuslibet, exceptis duntaxat Anthonio de Kason, quem in suo officiolatu in comitatu de Orbaz ac Donato de Zeged, quem eciam in exercitu in subsidio regis Polonie esse asseruissent, inibi convocatis, specialiterque a magistro Johanne filio Jacobi de Forron, Dominico filio Márkus de Dethk, Stephano dicto Kokas filio Dominici de Bydychke, Petro filio Martini, Johanne filio Petri filii Buchka, Dominico filio Pauli nobilibus de eadem; item a Dominico dicto Kolchal famulo etlegitimo procuratore magistrorum videlicet Ladislai et Egidii íiliorum Johannis de Torna diligenter inquirendo, talem rescivissent veritatem, quod preallegata possessio Sap alio nomine Cvmpohaza vocata nunquam et nullo tempore predictorum Georgii et Michaelis íiliorum Johannis dicti Feyr fuisset hereditaria, nisi super porcione ipsorum velud filii sororum ab antiquo tempore continuam fecissent residenciam. Quarum literarum inquisicionalium exhibicionibus factis, quia prefatus magister Petrus dictus Paharus predictam possessionem Sap vocatam sibi per regiam clemenciam nomine possessionis hominis sine herede decessi datam fuisse, et memoratis Michaeli et Georgio in nullo attinuisse nec tunc attinere debere allegarat, e conversoque idem Michael et Georgius se unacum prefatis Nicolao filio Dominici et Georgio lilio Johannis in una possessionaria divisione esse et fuisse, et adhuc nullám divisionem in facto dicte possessionis Sap se et dictos Nicolaum filium Dominici et Georgium filium Johannis fecisse asseruerant, seque super huiusmodi allegacionibus eorum, ad communem inquisicionem a vicinis et commetaneis eiusdem possessionis Sap ac ab aliis nobilibus cornprovincialibus fiendam, sponte submiserant, igitur predicto capitulo ecclesie Agriensis literatorie scribentes eorum amiciciam pecie-