Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
<3um Clemmentinus filius Beke in iudiciis quinque marcarum, quibus contra Ladislaum de Sarus iuxta literarum nostrarum convictus extiterat super eo, quod ipsum per gutur percussisset, et feria tercia proxima ante festum Omnium Sanctorum expedire debebat, ipso termino adveniente idem Clemmentinus nobis ac parti adverse solvit plene et integre, sic ipsum reddidimus expeditum et per omnia excusatum. Dátum termino prenotato, anno domini M° CCC° LII1". Zárlatán három pecséttel, eredetije a Csicseri cs. ltárában. Közölve Márki Sándor másolata után. 83. 1353. oct. 31. A budai káptalan küldöttjei előtt, Margit asszony Magyar Pál neje, Gerse, Alsar és Sarfőmizdó nevű vasvármegyei és Derze nevű veröczevarmegyei birtokát, végrendelet Heg az ó-budai klarissáknak hagyja. Capitulum Budensis ecclesie . . ad universorum . . noticiam . . volumus pervenire, quod cum nüs ad . . peticionem, nobilis domine Margaréta nuncupate filie Ladislai filii Andree filii Chapou consortis magistri Pauli dicti Magyar, ad infrascriptam ordinacionem et testamentariam confessionem eiusdem domine . . Petrum cantorem et Johannem custodem ac Emericum socios et concanonicos nostros transmisissemus, demum iidem fratres et socii nostri unacum religioso viro fratre Petro dicto de Thyrien, ordinis fratrum minorum confessore eiusdem domine, ad nos reversi nobis consona voce retulerunt, quod prefata nobilis domina consors magistri Pauli in lecto existens egritudinis, compos tamen sue mentis, ex devota eiusdem magistri Pauli domini et mariti ac Ladislai filii suorum admissione, non prepropera festinacione sed matúra et moratura deliberacione prehabita, coram ipsis et aliis personis idoneis, quasdam possessiones suas proprias et liereditarias, Gelsa, Olsar et Sarfeumezadou in Castriferrei et Derze in Yereuclie comitatibus existentes, cum omnibus . . pertinenciis . . in facie ipsarum existentibus, sub antiquis metis et terminis, quibus per earum priores possessores habite extitissent et possesse, ob