Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

silvanum et Benedictum Sclaum procuratorem predicti magistri Leukus propositum exstitit . . quod predictus magnificus vir porcionariam possessionem suam in predicta possessione Saag et in dicto comitatu Nitriensi et predicti fratris sui, ipsum et fratrem suum . . contingentem in vicinitate porcionariarum possessionum dictorum magistrorum a plaga meridionali, a plaga vero occidentali possessionis Kyssaag vocate, a plaga septemtrionali possessionis Bayarich vocate et Dvchy, a plaga vero orientali possessionis Kelechen sitam, habitam et existen­tem, cum omnibus utilitatibus . . sub eisdem metis, terminis . . mediantibus quibus per ipsos et per predecessores ipsorum liactenus exstitit possessa, nil iuris .. pro se ipsis . . reservando, sed ad ius et proprietatem dominii sepefatorum magistrorum filiorum Emerici prorsus . . applicando, in concambium et per­mutacionem possessionis hereditarie predictorum magistrorum Keztlen vocate in eodem comitatu existentis, pretitulatis ma­gistris filiis Emerici et per eos eorum lieredibus . . irrevocabili­ter tradidissent . . quiete et pacifice possidendam . . Et e con­verso predicti magistri Stephanus et Nicolaus filii quondam magistri Emerici nobilis de Keztlen totalem porcionariam pos­sessionem ipsorum Keztlen vocatam, in dicto comitatu et in vicinitate possessionum videlicet a plaga orientali Galgocb, a plaga vero meridionali Noghkeztlen, a plaga vero occidentali Karkoch, a plaga vero septemtrionali possessionis Ilubenfeulde vocate sitam, habitam et existentem, in concambium . . porcio­narie possessionis Saag predictorum magistrorum Nicolai voi­vode Transsilvani et Leukus filiorum condam Laurencii Sclavi, similiter cum omnibus utilitatibus suis . . similiter sub eisdem metis . . terminis . . mediantibus quibus per ipsos et per pri­mos predecessores exstitit possessa, eisdem . . Nicolao voivode Transsilvano et Leukus fratri suo carnali et per eos eorum here­dibus . . irrevocabiliter in concambium premisse possessionis eorumdem magistrorum superius memorate, omnimodam pro­prietatem iuris et dominii a se ipsis et eorum lieredibus . . amovendo et ad ipsos . . filios Laurencii applicando . . eo tamen obligamine mediante et per eosdem coram nobis sponte assumto, quod si aliqua parcium . . alteram partém in possessione alteri parti traditam . . in eadem conservare . . non posset, extunc

Next

/
Thumbnails
Contents