Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

petue et pacifice observare tali modo, quod pars a parte septem­trionis in longitudine omnino et totális enni tribus molendinis videlicet Andree, Iwan et Demetrii iobagionnm in predicto fluvio Topolcha existentibus, prout ipse flnvius Topolcha sepa­rat et dividit cum tercia parte capelle beatorum Cosme et Dami­ani martyrum ac cimeterio nec non tributi fori eorumdem cessit Nicolao íilio Stephani antedicto in filios filiorum possidenda et habenda; aliaque parte ipsius possessionis circa eundem flu­vium Topolcha a parte orientali existenti similiter cum tercia parte predicte capelle, cimiterii ac tributi memorati et aliis uti­litatibus universis Petro íilio Iwan et eius heredibus remanente, residuaque vero porcione a parte meridionali adiacenti, ut pre­dicitur, cum alia tercia parte ipsius capelle memorate, cimiterii ac tributi, nec non tribus molendinis ceterisque utilitatibus ad ipsam porcionem spectantibus universis VaJentino ac filiis suis et eorum posteris similiter perpetuo relinquente possidere et habere; reliqua vero tria molendina in predicto fluvio Topolcha ad porcionem predicti Petri íilii Iwan relinquendo. Mete vero ipsarum porcionum predictarum parcium, que separant et divi­dunt easdem porciones, prout ipsas idem magister Johannes antedictus socius et concanonicus noster cum Jacobo homine vicebani demum ad nos reversus ex consensu et beneplacito parcium iam dictarum pacifice et quiete in seriptis nobis de­monstrarunt, hoc ordine distinguntur: prima meta incipit in fluvio Topolcha circa metas Dyanfelde dicta a parte occidentali, deinde per eundem fluvium in silva in longo spacio versus ori­entem usque locum molendini sacerdotalem eorumdem et eundem locum relinquendo exit et procedit per alium rivulum versus meridiem ad arborem tul crucesignatam, inde transit ad arborem iegenye crucesignatam circa ortum similiter sacerdo­talem, ibique ipsum ortum et viam magnam relinquendo sálit ad arborem cerasi crucesignatam, deinde cadit in fluvium Bre­zouch et per eundem vádit et venit ad locum Gradische, dequo vertitur et venit ad arborem cerasi crucesignatam, inde inter duas curias iobagionum venit ad metam terream in piatea ere­ctam, deinde per ipsam piateam ipsius ville procedendo in spa­cio competenti versus meridiem pervenit ad arborem piri sil­vestris cruce signatam sitam videlicet in fine ville, meta terrea

Next

/
Thumbnails
Contents