Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
pbano Nicolao et Michaeli filiis Johannis de eadem Weyk eo iure, quo ad ipsos fore dinoscitur pertinere, si per quempiam non fuerit contradietum, perpetuo possidendem.. et tandem seriem premissorum ad feriam secundam proximam post festum Corporis Cliristi nunc venturam . . nobis . . rescribatis. Dátum in Noghfalu, feria secunda proxima post festum sancte Trinitatis, anno domini M° CCC m o XL m 0 septimo. Nos igitur . . unacum predicto Stephano filio Pauli de Cbusa . . uniim ex nobis fratrem videlicet Johannem sacerdotem pro testimonio transmisimus . . qui postmodum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi sabbato proximo post festum Corporis Christi antedicti ad faciem predictarum possessionum Zala et Budula nominatarum accessissent et easdem per veras metales distincciones in duas partes divisissent coequales; metales autem distincciones seu termini, quibus mediantibus eedem possessiones ab invicem separantur . . prout iidem homines vester et noster nobis retulerunt, sunt tales: quod incipit a quadam arbore salicis in fluvio Karasou a parte septemtrionali existente, inde procedit Yersus partém meridionalem et pervenitur ad unam metam terream, iuxta quandam magnam viam, que vádit versus villám Peturd existentem ; inde autem tendit in eadem via versus partém occidentalem et pervenitur ad unam metam terream ; abhinc girat iterum ad partém meridionalem ad unam metam terream iuxta magnam viam, que procedit versus villám Werusmorth adiacentem, inde in eadem via versus partém orientalem ad unam arborem piri meta terrea circumfusam; abhinc itur versus partém meridiem in quadam valle et currendo in eadem usque ad Chabazurdukazada vocatam, ubi eandem possessionem Zala predicti termini ad partém orientalem predicto Nicolao filio Pauli, ad partém vero occidentalem memoratis Stephano Nicolao et Michaeli filiis Johannis separant et distingunt; deinde autem itur ad partém occidentalem in latere montis usque ad finem cuiusdam clausure in vulgo Chabagatafarka dicte, a j)arte meridiei existentis; abhinc ad partém meridionalem ad unam arborem nucis, in cuius radice est meta terrea, hinc ad eandem partém ad unam arborem querci ubi est meta terrea, dehinc ascendendo pervenitur ad duas arbores magyal et keurusfa dictas, in quarum radicibus