Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

presentibus, universis vicinis et commetaneis predictarum pos­sessionum . . convocatis, primo accederent ad faciem prememo­rate possessionis Warfeulde et eandem iuxta premissam prima­riam reambulacionem et eciam ostensionem Jobannis íiliiNicolai reambularent; deinde accederent ad faciem eiusdem possessionis Nicolai dicti Cynege Kezw nuncupate et eandem per metas et cursus metarum in dictis literis privilegialibus ipsius domini Andree regis contentarum, quod quidem privilégium idem Nico­laus dictus Cynege in specie in facie eiusdem deberet exhibere, similiter reambularent, et si partes reambulacionibus . . factis concordes fuissent, extunc cuilibet parti suum ius relinquerent perpetuo possidendum, si vero partes discordes fuissent, extunc illám particulam terre in qua contradictum exstitisset, signis me­tarum consignando regalique mensura meüsurando iuxta regni consvetudinem visa eius qualitate quantitate utilitate et valore vei visu consiclerando estimarent, ipsamque terram contencio­sam inter cuius partis possessionis metarum cursibus existeret situata conspicerent, et nibilominus idem Joannes filius Nicolai, Stephanum filium Stepbani filii Tekus, Matbeum et Ladislaum filios Stephani prenotati, item Ladislaum et Hercbegb filios Lorandi filii Stephani filii Tekus ad presentem vigesimum se­cundum diem festi beati Georgii martiris, terminum videlicet reportacionis seriei premissorum, in expedicione premisse possessionis Warfeulde vocate ad peremtoriam responsionem faciendam per formám citacionis legitime coarctando ad nostram presenciam contra se adducere teneretur; et quia ad omnia premissa et singula premissorum exequenda bomines nostri erant necessario transmittendi, ideo predicto capitulo ecclesie Waciensis scripseramus . . ut ipsum capitulum eorum mitte­rent homines pro testimoniis fidedignos, in quorum presencia Nicolaus filius Nicolai de Hanua vei Ladislaus filius Jobannis de Scarus aut Thomas filius Laurencii de Myssalyn pro parte prenotati -Jobannis filii Nicolai, item Paulus filius Galli de Cbolta, aut Nicolaus filius Baruch de Mellete sive ipsis ab­sentibus Beke filius Nicolai de eadem pro parte iamdicti Ni­colai dicti Cynege homines nostri in quindenis festi beati Georgii martiris prenotati omnia premissa et singula premis­sorum tramite iuris observato exequerentur,et post hec omnium

Next

/
Thumbnails
Contents