Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
possessione earumdem possessionum contra quoslibet impetitores conservare, tali modo, quod si expedire non possent, extunc tantumdem et totidem in expedicionem dicte quarte filialis de aliis possessionibus ipsorum eidem nobili domine vei suis filiis dare et assignare tenerentur. Quarum quidem literarum continenciis visis et perlectis, idem Johannes filius Nicolai ab eodem Nicolao dicto Cynege racionem dicte sue contradictorie inhibicionis postularat assignari; quo percepto idem Nicolaus dictus Cynege personaliter exsurgendo responderat ex adverso, quod ipse in statucione predicte possessionis pro eo contradixisset, quia idem Johannes filius Nicolai quandam porcionem de possessione sua hereditaria Rekche alio nomine Kezw nuncupata reambulare et ad dictam suam possessionem Warfeulde vocatam occupare voluisset, et ibidem literas patentes prememorati capituli ecclesie Agriensis sub anno domini M m o CCC m o XXX m 0 septimo confectas nobis demonstrarat, in quibus reperieramus, quod ipsum capitulum ecclesie Agriensis iuxta continenciam priorum literarum suarum obligatoriarum, modum et formain cuiusdam arbitrii exprimencium, in octavis diei niedie Quadragesime tunc preteritis, magistrum Thomam socium et co'ncanonicum ipsorum, ad videndum distincciones quarumdam metarum, inter possessiones Warfeulde que magistri Stephani foret, et liekche alio nomine Kezw vocatas que Nicolai dicti Cynege filii Johannis deMalah fore dignosceretur, iuxta formám privilegii domini Andree quondam . . regis Hungarie . . patris scilicet sancte Elyzabetb, anno verbi incarnati M m 0 CC m 0 X.XX m o secundo emanati erigendarum, cum predictis partibns pro testimonio destinasset; demum idem magister Thomas testimonium ipsius capituli cum eodem Nicolao dicto Cynege et magistro Ladislao dicto Katho clerico filio Nicolai de Kata proximo et procuratore dicti magistri Stephani ad idem capitulum reversus, dixisset, quod ipse in predictis octavis diei medii Quadragesime cum predictis partibus accessisset ad faciem possessionum predictarum, et easdem possessiones Warfeulde et Rekche alio nomine Kezw nominatas ipse partes coram ipso et aliis multis nobilibus tunc per easdem partes inibi adductis, iuxta continenciam predicti privilegii ipsius domini Andree regis, et cursus metarum in eodem ANJOUKORI OKMÁNYTÁR. V, KÖTET. 6