Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
rum . . ac tercia parte sessionum eiusdem possessionis Felbarcha, a parte occidentali iuxta magnam viam qua itur versus Cassam iacentem, ab eadem parte superiori ad partém inferiorem mensurando . . eidem domine matri ipsorum, filie 1-Benedicti filii Corrardi tunc uxori Kernen, pro sua dote et rebus parafernalibus, et per ipsam eidem Kernen ac eorum heredibus iure perpetuo . . possidendas . . dedisset . . obligantes se et eorum heredes predictos dominam et vitricum ipsorum ac heredes eorumdem . . ab omnibus racione tercie parfcis ipsius possessionis Felbarcha et sessionum eiusdem impetere nitentibus defendere et expedire propriis laboribus ipsorum et expensis. Quibus visis et tenoribus ipsarum literarum privilegialium partibus perlectis, quia ambarum parcium relacione, prefati magistri Petrus et Gothardus super eo edocti fuissent, quod idem Thomas duos filios Sebastianum videlicet et Georgium tunc vivos habuisset, et ob hoc ipsi iudicantes admisissent, quod ipsa domina Clara eosdem Sebastianum et Georgium, iuxta ipsius privilegii tenorem pro suis expeditoribus ad octavas festi beati Michaelis archangeli proxime preteritas contra se ad ipsius domini episcopi presenciam evocari facérét; ipse eciam Danch qui propinquior proximus et tutor eorumdem filiorum Thome fore dictis tunc (így) cum ( ) filiis Thome similiter personaliter vei per suum legitimum procuratoreni comparere deberet, finem debitum in premissa causa recepturi: ad quas quidem octavas festi beati Michaelis archangeli prefatos filios Thome ac Donch ex tenore literarum iudicialium eorumdem magistrorum Petri archidiaconi et Gothardi per procuratorem iamdicte domine Clare legitime expectatos non venisse nec misisse reperimus. Ipsoque vicariatus officio in nostram personam conscendente, in octavis festi beati Andree apostoli, presentibus Matheus filio Emerici de Delne cum sufficientibus literis procuratoriis et per ipsam dominam Claram actricem ex una, item prefati Sebastianus et Georgius filii Thome ac Donch filius Enok personaliter ac mediantibus literis Petri sacerdotis de Lapuspatak amoniti parte ab altéra, ad nostram accedentes presenciam, dum nos ut ex predicto nostri vicariatus officio incumbit, ipsos Sebasiianum et Georgium filios Thome trinario numero in eo requisitos habuissemus, utrum