Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

c.apitiili ecclesie beati Petri de Posga cum sigillo pendenti ipsis non bene noto rescriptum, quarumdam literarum privilegialium domini regis Stephani .. reambulaciones metarum possessionis Lipolca et pertinenciis ad eandem contiuentes, inter quas cursus et giracioues metarum diversarum contiueri conspexis­sent, quod cursus ipsarum metarum in quadam parte ad mon­tem Javurhege dictum protenderet usque ad fluvium predictum Kennukfeu et ultra dinosceretur, etsic ad fluvium Tápul deve­nirent terminaciones earumdem; plura autem instrumenta coram ipsis non exhibuissent. Quarum literarum exhibicionibus factis, quia idem magisier Ladislaus dictus Sous se et ipsum magistrum Petrum filium Georgii predictam possessionem eorum Souar vocatam a possessione dicti magistri Denk filii .Nicolai de Nekche Lypolcli nominata per cursus et limitaciones verarum metarum in dictis literis privilegialibus dicti . . La­dislai regis contentarum, mediantibus regio et ipsius capituli Sepsieiisis liominibus legitime distingvere velle asserebat, ideo dicto capitulo Sepsiensi literatorie scribendo eorum amiciciam petiveramus . . quatenus ipsorum mittereut hominem pro testi­monio . . quo presente Demetrius dictus de Peetli de iuxta Delne liomo domini regis ad faciem prenominate pessessionis Souar . . accedendo, eandem per cursus et distincciones meta­rum in dicto privilegio . . Ladislai . . regis . . per ipsos ma­gistros Petrum et Ladislaum de Souar . , in specie inibi ex­hibiti contentarum . . reambularet, reambulatamque et ab aliorum possessionibus, specialiterque a possessione predicti magistri Denk Lypolca antedicta certis metalium signorum posicionibus iuxta veteres veras et certas metas erectas, relin­queret ipsis magistris Petro filio Georgii et Ladislao filio Johannis dictis Sous . . perpetue possidendam, si per ipsum magistrum Denk vei alios non fieret contradictum . . contra­dictores autem si qui fierent, contra eosdern magistros Petrum et Ladislaum, ad octavas festi beati Martini confessoris nunc proxime preteritas in regiam citarent presenciam, racionem eorum contradiccionis reddituros. Particulam enim possessio­nariam, vei particulas possessionarias per quempiam probibi­tam seu prohibitas, signis pro metis positis consignando, et regali mensura si mensurari posset mensurando, vei visu con-

Next

/
Thumbnails
Contents