Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
M™ 0 CCC m o XXX™ octavo transactas, et deinde ipso magistro Demetrio divino vocante iudicio medio tempore viam universe carnis ingresso, ipsaque causa mortuo eodem magistro Demetrio in magistrum Denk filium Nicolai de Nekche de regni consvetudine redundante, ad octavas festi Epiphanie domini anno dominice incarnacionis M m o CCC m o XXX m o nono preteritas, et sic quamquam de regio mandato, quamquam autem de voluntate parcium, et quamquam sub forma faciende pacis ad plurimos et diyersos termi nos sequentes, ultinioque ad octavas festi beati Georgii martiris anno nunc proxime elapso preteritas extitisset prorógata; ad quas quideni octavas beati Georgii martiris idem magister Denk in nostram presenciam iuri pariturus non venisset neque misisset, et sic in iudicio se commisisset innodari; in literis siquidem ipsius conventus de Jazo plénum, teuorem literarum composicionalium dicti comitis capelle regie continentibus seriose inveniebatur isto modo, quod Petheu filius Sinka pro magistro Ladislao dicto Sons . . pro magistro vero Petro dicto Sous Nicolaus filius Nicolai . . ab una, item Dobon filius Salamonis pro magistro Denk filio Nekche . . parte ex altéra, coram dicto comite capelle regie constituti, propositum exstitisset per eosdem . . quod ipsi in causa quam iidem magistri Petrus et Ladislaus dicti Sous contra ipsum magistrum Denk filium Nicolai ordine iudiciario super possessionibus Bystrekezy et liennukkezy vocatis motani habuissent, componentibus probis viris taliter inter se concordassent, quod ipsi feria quinta proxima ante dominicam Ramispalmarum tunc proxime preteritam, ad facies predictarum pessessionum Byztrekezy et Rennukkezy ad meridionalem partém adiacentes sex probos homines communiter adducere debuissent coram testimonio dicti conventus de Jazo, communiter inibi adducendo universa instrumenta eorum literalia munimenta super ipsis possessionibus confecta . . exceptis literis inquisitoriis, coram ipsis sex probis viris hominibus et presente testimonio predicti conventus de Jazo exhibere tenerentur, tali obligacione mediante, quod si qua parcium ad facies predictarum possessiouum personaliter,-vei per legitimum procuratorem suum in prefixo termino venire, dictaque instrumenta ipsorum universa coram ipsis exhibere . . non curarent, aut si qua ex