Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

domini regis Felfalu nominata; item ab ipsa tercia meta linia­tim procedendo, a parte eiusdem ville Felfalu in vertice montis pro alia villa eorumdem filiorum Jacobi Pasyth vocata esset meta terrea, deinde per eandem lineam de monte in quandam vallem descendendo, sub arbore quercina esset meta terrea, abinde vero per eandem vallem versus aquilonem procedendo, sub arbore tylie esset meta terrea, ab ipsa vero meta per ean­dem vallem versus ortum solis procedendo sub arbore piri esset meta terrea, item eadem linea versus rivulum Kysmehol­nicba dictum procedendo sub arbore rakatia vulgariter dicta esset meta terrea; abinde autem iuxta decursum eiusdem rivuli procedendo sub arbore cini (így) que penes eundem rivulum staret esset meta terrea, abinde vero secundum quod idem rivulus Kysmobolnicba in maiorem rivulum, qui simi­liter Moholnicha vocatur decurrit, esset meta terrea, et ibi terminarentur mete, que dividunt sepedictam villám Pasyth a villa domini regis Felfalu superius nominata; deinde ab ipso coniunctu rivulorum per decursum maioris rivuli Moholnicha procedendo, usque ad locum ubi ipse rivulus in duas partes divideretur, ipsa divisio rivuli esset pro meta, que dividit vil­lám Pasyth a villa Petri filii Nicolai Hősien vocata, ita vide­licet, quod superior pars rivuli, que per terram predicti Petri filii Nicolai de Oslen decurrebat, quam partém rivuli supe­riorem prefati filii Jacobi causa pacis et amicicie in suo priori et antiquo decursu per terram suam usque ad flumen Nitra pro meta decurrere fecissent sua spontanea voluntate, postea vero a loco illo, ubi ipsa superior pars rivuli Moholnicha in flumen Nitra intraret, ab ipso introitu ipsius rivuli ipse fkivius Nitra prout per terram Kereschenen ac per terram Pa.sith decurreret, média pars eiusdem fluvii cederet pro meta filiis Jacobi prenotatis, ac possessione eorum Pasith prelibata usque ad metam ville Kysugrouch scilicet domini regis per decursum fluvii descendendo, circa ipsam autem metam Kysugrouch iterato extra flumen Nitra saliendo, sub quadam arbore piri prope ipsum flumen Nitra inter villám Kysugrouch domini regis ac possessiones seu villás Nogugrouch et Pasit memora­torum filiorum Jacobi esset meta terrea, item ab ipsa arbore piri versus quendam montem contra partém meridianam pro-

Next

/
Thumbnails
Contents