Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

sessiones atque res ac quelibet bona condam magistri Pkilpus de Korogh, per magistrum Nicolaum dictum Treutul, Petrum filium Pauli, Nicolaum filium Gregorii et Philpe de Kos, iuxta commissionem eiusdem domiui nostri regis in tres partes coequales dividi, ipsarumque due partes Philpe et Ladislao maioribus filiis dicti magistri Philpus, tercia vero pars nobili domine relicte eiusdem magistri Philpus cum Stephano iuni­ori filio eiusdem magistri Philpus committi debuissent et assignari, tali modo, quod dicta nobilis domina ipsum Stepha­num puerum in tenera etate constitutum, de tercia parte pre­dictarum possessionum et rerum nutriret et in eadem conser­varet, si autem dicta nobilis domina maritari vellet, tunc pre­dictum Stephanum puerum predicti Ladislaus et Philpe ma­iores fratres sui cum tercia parte dictarum possessionum et rerum sibi devolutarum conservarent; et quia predicti Ladi­slaus et Philpe maiores filii dicti Philpus existerent, et causas ipsos communiter tangentes melius ipsi quam dicta nobilis do­mina et Stephanus parvulus filius eiusdem exequi possent, ideo universa literalia instrumenta dicti Philpus in manus ipsorum Ladislai et Philpus maiorum filiorum suorum assignarentur, si autem predicte tres persone in causam attraherentur, tunc dicta nobilis domina et iunior filius eiusdem ipsos maiores filios magistri Philpus ad exequendum causas eorum cum ex­pensis iuvare tenerentur; tandem predicta nobilis domina una cum magistro Georgio fratre suo, ac Philpus et Ladislaus pre­dicti ad nostram, item magnificorum virorum Oliverii magistri tavernicorum regalium, Thome filii Petri quondam voyvode et magistri Johannis fratris nostri personaliter accedentes pre­senciam, seque exhibicione literarum capituli ecclesie Boznien­sis in premissis concordare non valuisse declarantes, ad no­stram et predictorum baronum reformativam ordinacionem ipsos benigne atque sponte in omnibus premissis commise­runt; tandem nos una cum predictis baronibus, partibus pre­dictis Yolentibus et sponte acceptantibus, taliter ipsas partes duximus reformandas, quod die dominica proxima ante festum Purificacionis virginis gloriose proxime ven­turum, possessiones dicti magistri Philpus Zombathhel, .Ezek, Nadasd, Kapurna et Chapa vocate, ac quelibet cetere

Next

/
Thumbnails
Contents