Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

sionis Tlietli prenotate et eandem vicinis et commetaneis. . convocatis, per suas veras metas et antiquas similiter infra declarandas, novas in locis necessariis iuxta veteres erigendo, cum suis. . pertinenciis ac frugibus in borreo proprio liabitis. que ipsius magistri Petri et alterius Petri dicti Bachy officialis ( ) ac satis seu frugibus adliuc in campis exi­stentibus, necnon uno aratro cum octo bobus, item uno libro missalis, calice viatico et indumentis sacerdotalibus ad capel­lam in bonore beate virginis constructam pertinentibus, unacum prelibato magistro Petro sub federe cuiusdam permu­tacionis seu concambii statuissent memorato magistro Lucbasio et suis heredibus perpetuo possidendam; niefe autem eiusdem possessionis Teth. .. hoc ordine protenduntur: prima eius meta incipit a plagis orientali et meridionali in uno loco in illis par­tibus Ladafaya vocato, ubi sunt quatuor mete capitales, pos­sessionibus Apog Ibron Leuelek et Theth distingentes, iuxta quas ipsi pro maiori cautela unam novam erexissent; a quibus versus occidentem egrediendo et per quoddam pratum trans­eundo iungit unam metam terream antiquam super quodam domb existentem, iuxta quod ipsi aliam novam metam erexis­sent, de quibus ad eandem plagam currendo transit quendam locum paludosum, et venit ad aliud domb, in quo ipsi iuxta antiquam metam novam erexissent; abindeque similiter ad eandem plagam per modicum spácium currendo, annectit unam antiquam metam iuxta viam positam, ubi ipsi circa ean­dem aliam novam erexissent; unde adliuc ad eandem plagam similiter per modicum spácium currendo, venit ad unam metam antiquam iuxta quandam stratam publicam de ipsa villa Apag in eandem villám Theth ducentem positam, ubi ipsi aliam no­vam erexissent; a quibus directe ad prefatam plagam currendo et quoddam staguum Ladastou vocatum saliendo, annectit unam metam antiquam et aliam novam per ipsos erectam ; de quibus semper ad dictam plagam directe currendo, pervenit ad unam antiquam metam rursus in quodam domb positam, circa quam ipsi novam erexissent; abindeque ad eandem plagam currendo, iungit quasdam angulares metas ipsis duabus pos­sessionibus Apag er Theth distingentes, ubi ipsi unam novam metam erexissent; et ibi reflectitur ad plagam septemtrionalem,

Next

/
Thumbnails
Contents