Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

275. 1351. Ver pelét, apr. 3. Heves vármegye ispánja és szolgabírái előtt a Rédey családbeliek Réde nemi birtokukat három részre osztják. Nos magister Nicolaus filius Gregorii. comes de Heves­vyuar et iudices nobilium eiusdem comitatűs significamus . . quod cum nos ob regio mandato literisque suis mediantibus, feria quarta proxima in octavis diei medii Quadragesime pro compescendis furibus latronibus et aliis malefactoribus congre­gacionem in Welpruth celebrassemus generalem, Jacobus filius Deseu de Eede ab una, item Joannes et Stephanus filii eius­dem parte ab altéra coram nobis personaliter exsurgentes, per eosdem propositum extiterunt (így) et relatum, qud cum ipsi ob ordinacionem Oliveri filii Demetrii, Ladislai dicti Garduan de Eede et Mykocha ac Johannis dicti Wanyarch de Eede Sancti Martini proximorum et commetaneorum suorum, tale inter se perpetualem fecissent divisionem eo modo, quod omnes possessiones ipsorum ad tres partes divisissent, ex quibus octo fundus curie in eadem Eede habita (így), simul cum quadam possessione Fanchaltelky vocata, una cum fundo curie avi sui cedisset Stephano parvulo filio suo, cum omnibus suis . . per­tinenciis . . perpetuo possidenda; item secunda pars videlicet tres loca sessionalia in eadem Eede habita a parte orientali et a parte Gazuk adiacenti cum quinquaginta iugera terrea, simili­ter cum omnibus suis utilitatibus, Johanni filio suo iuniori ce­disset perpetuo possidenda; item tercia vero pars cum tribus locis sessionalibus in eadem Eede cum quinquaginta iugera a parte Saruk orientali iuxta fluvium Patha devoluta, similiter cum omnibus suis utilitatibus cedisset comiti Jacobo patri eorum perpetuo possidenda; insuper affirmarunt predicti Jo­hannes et Stephanus, quod quia cum domina matre eorum equacia adducta fuissent, ideo predicto patri eorum nihil ex ipsis dare tenerentur nisi sibi soliti conservarent. Ad cuius pe­ticiones nostras concessimus literas patentes nostri sigilli con­signatas. Dátum in Welpruth, quinto die termini prenotati, anno domini M m o CCC m o quinquagesimo primo. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lt. dipl. oszt. 28907. Közli: Kovács N.

Next

/
Thumbnails
Contents