Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
competentem . . tandem ipse Demetrius . . homo regius unacum testimonio dicti capituli ecclesie Agriensis. feria tercia . . ante festum Purificacionis . . accessissent ad possessionem Malah .. ubi ipsi memorata instrumenta literalia per eosdem Georgium et Paulum . . dictis Nicolao et Georgio . . restitui debere petivissent . . et quia preallegatus Paulus sua et dicti fratris sui in persona ipsa literalia instrumenta non restituisset, nec eadem apud ipsos habere asseruisset, obhoc ipsi sepedictos filios Isak contra prelibatos filios Johannis ad regiam presenciam citavissent, presentem diem medii Quadragesime eisdem pro termino . . comparendi assignando. Adhuc iidem Nicolaus . . ac Georgius . . quasdam literas capituli ecclesie Agriensis patenter in octavis festi Omnium Sanctorum in anno domini M" 1 0 GCö m oXL m o sexto confectas nobis demonstrarunt, nos informautes eo modo. quod Nicolaus dictus Chvnige et Georgius filii Johannis de Malah ex una, et Georgius ac Paulus filii Isak de eadem Malah pro se et Gregorio fratre ipsorum uterino, tunc heremita ordinis sancti Pauli primi heremite, cuius negocium ipsi in causa intraspeeificata ad sua honéra assumsissent, parte ab altéra coram ipso capitulo Agriensi personaliter constituti, dixissent . . quod ipsi . . per ordinacionem magistrorum Nicolai dicti Kun filii Benedicti, Stephani et Georgii filiorum Dominici dicti Bubek ac Gregorii Siculi filii Fabiani, taliter . . inter se concordassent . . quod prenominati Nicolaus et Georgius . . honus et gravamen sentencie capitalis in quod predicti Georgius et Paulus . . incidissent, eisdem . . relaxantes . . totalem porcionem ipsorum possessionariam in pretacta possessione Malah habitam, que iuris de vigore ad manus ipsorum devenire potuisset. . cum omnibus . . pertinenciis suis . . in ius et proprietatem memoratorum filiorum Isak . . resignassent. . in filios filiorum . . perpetuo possidendam . . e converso antem predicti . . filii Isak universas porciones possessionarias in terris seu possessionibus Haripan, Keza, Rekche alio nomine Kueches et Appaty alio nomine Zuha vocatis, in dicto comitatu Gumuriensi existentibus habitas, ipsos solos contingentes, que usquemodo apud manus prenominatorum filiorum Johannis de Malah habite essent . . dimisissent . . dictis . . filiis Johannis ac ipsorum heredibus . . perennaliter . .