Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

N(icolauui) . . episcopum dicte ecclesie Agriensis dominum et prelatum nostrum pro tempore constituti . . Petro de Kesepnemti (....) de Perueyn ecclesiarum sacerdotibus . . Dicitur nobis in personis filiorum Leukus filii Pous et Herke filii Michaelis nobilium de Kendy, quod Johannes de Wyuar, altér Johannes de Scyna et Stephanus de Enyzke similiter rectores ecclesiarum, mandatum nostrum, imo verius dicti domini nostri episcopi, nuperrime super facto requisicionis cuiusdam quarte filialis et aliarum causarum per ipsos contra Johannem filium Pauli filii Marhardi de Zykzou iam diu mo­tarum, ipsis mediantibus aliis literis nostris nuperrime iniun­cturn, temeraria presumcione inducti, minimé exercere effectui­que mancipare curavissent, et sic per talem dissimulacionem magnum preiudicium dictis actoribus irrogassent; et cum tales subditi, qui mandatum sui superioris non curant adim­plere, non solum vicium ingratitudinis, verum eciam si clerici sunt, seutenciam excommunicacionis et omnem censuram eccle­siasticam incurrisse dignoscuntur eo facto, igitur volumus et vestre discrecioni firmo damus in precepto, quatenus statim receptis presentibus, eatis personaliter ad tres sacerdotes pre­notatos, quos verbo ipsius domini nostri episcopi et nostro moneatis et alcius compellatis, ut ipsi una vobiscum dictum magistrum Johannem filium Pauli, si hactenus non denuncia­verint, absque mora aliquali^excommunicatum debeant denun­ciare, familiamque et iobagiones suos ubilibet existentes, et specialiter in villa Zykzou, ab omnibus divinis prohibeant, statu et forma aliarum literarum nostrarum pridie eisdem destinatarum permanatis (így). Qui si vobis presentibus hec fecerint bene quidem, alioquin vos eosdem ab ingressu eccle­sie tamquam excommunicatos prohibeatis, et insuper ad octa­vas diei medii Quadragesime in presenciam ipsius domini epi­scopi peremtorie et siue crastinacione evocare debeatis racio­nem pro tali negligencia, favore eciam vei dissimulacione red­dituros; et aliud nec vos sub penis premissis facere presum­matis in hac parte; posthec autem seriem ipsius evocacionis si necesse fuerit, in literis domini Nicolai sacerdotis de Popy vicearchidiaconi vei plebani de Cassa, nobis rescribi faciatis ANJOUKORI OKMÁNYTÁR. V. KÖTET. 28

Next

/
Thumbnails
Contents