Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

dem vicinorum et commetaneorum ipsius . . convocacionibus factis. . quia ex causis premissis vestre collacioni ipsam subia­cere reperissent, per suas veras metas . . infradeclarandas. . reambulassent, reambulatamque . . statuissent annotaío ma­gistro Thome filio Audree sub dicto titulo vestre nove dona­ciouis perpetuo possideudam, nemine . . contradictore appa­rente . . Mete autem quibus dicta possessio Kuchlyn ab eorum­dem vicinorum et commetaneorum hominibus (így) distingi­tur . . hoc ordine protenduntur: prima enim meta inciperet a plaga orientali et a parte possessionis Kazmyr vocate, in quodam loco Nomsazege vocato, ubi sunt tres mete terree, una antiqua, due nove; a quibus versus plagam orientalem proce­dendo currit et iungit unam novam metam terream inter ter­ras arabiles positam, de qua ad eandem plagam currendo, simi­liter unam metam terream iuxta quandam stratam publicani de villa Kolbasa in dictam possessionem Kazmyr ducentem erectam; ubi dictam viam transeundo et versus eandem plagam currendo, pervenit ad duas metas terreas, unam novam et aliam antiquam iuxta eundem fluvium Kolbasa existentes, et ibi cadit in ipsum fluvium Kolbasa; in quo per modicum spácium infra currendo, exit de eodem circa quandam insulam ad dictam pla­gam occidentalem, in cuius exitu est una meta terrea de novo erecta, que iungit possessionem regalem B(v)ste vocatam ; unde in quodam rivulo Megyepatak noncupato ascendit versus dictam plagam et pervenit ad unum vadum eiusdem rivuli, ubi in littore eiusdem est una meta terrea; abindeque ab ipso ri­vulo currendo venit ad alium vadum vulgo Fayzreu vocatum, ubi est similiter una meta terrea; deindeque supra eundo, an­nectit unum locum Kabalak (. . .) vocatum, et ibi sub quadam arbore cerusea (így) et uno lapide est meta terrea; ubi regirat ad plagam septemtrionalem et in eodem berch a parte possessionis Kolbasa noncupate transeundo venit ad duas metas terreas, antiquam et novam in latere cuiusdam montis Waythagordya vocati existentes, et ibi reílectitur ad partém orientis et cur­rendo intrat in quandam vallem AVyzfolyas vocatam, in cuius capite est una meta terrea de novo erecta ; a qua versus eandem plagam currendo, pervenit ad finem dicte possessionis Kalbasa, ubi iuxta viam de eadem exeundo in quodam alveo est similiter

Next

/
Thumbnails
Contents