Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
stigando omnimodam veritatem, et post liec prout vobis . . veritas premissorum constiterit, nobis fideliter rescribatis. Datuin Bude, in festő beate Margarete virginis et martiris, anno domini M 111 0 CCC" 1 0 quinquagesimo. Nos igitur . . unacum Johanne filio Michaelis de Gyurgfalva homine vestro predicto, nostrum hominem, videlicet fratrem Nicolaum presbiterum, socium et confratrem nostrum pro testimonio duximus transmittendum ad premissa exsequenda; qui demum . . retulerunt, quod ipsi in comitatibus de Clus de Doboka et Zonuk circuendo, specialiter ab omnibus vicinis et commetaneis dictarum terrarum, videlicet a Johanne filio Nicolai et Leukus nobilibus de Doboka, item a Dominico et Beke filiis Ladislai nobilibus de Yklod, ac a Thoma filio Gothardi filii Petri de Sancto Petro, item a Petro et Abraham nobilibus de Dobey, ac a Johanne filio Petri de eadem Dobey et Paulo de Sancto Hege, item a Georgio filio Deseu, ac a Gereu et Jacobo, nec non Kemyh, specialiter autem a quibusdam senioribus qui in officiolatibus et famulatibus Stephani filii Laurencii ipso vivente extitissent, eciam a quibusdam nepotibus eiusdem Stephani filii Laurencii, scilicet a Blasio de Reche et Agustino de Myko, item a Michaele et Georgio dictis Teke, filiis filie Stephani filii Laurencii antedicti, nec non ab aliis omnibus a quibus decuisset et licuisset, talem rei scivissent veritatem de premissis: quod ipsa terra, quam dictus magister Stephanus Pagan, Banka vocari fecisset et congregari intra metas et terminos possessionis Rakus, ipsius Jacobi et fratrum suorum, videlicet incipiens ab ipsa ecclesia heremite usque ad ipsum fluvium Almás esset situata atque congregatá, dicte vero possessiones Kendurmezeu, Galpuna et Ketteusmezeu, olim fuissent possessiones et terre hereditarie Stephani filii Laurencii antedicti, et eidem Stephano filio Laurencii a suis proximis iuxta regni consvetudinem iuramentali caucione acquisite, lucrate, eique iure resolute, seu perenniter et irrevocabiliter possidende; et sic per consequens eedem possessiones ad ius eorum Jacobi de Brassó et fratrum suorum pertinerent et deberent pertineri. Dátum feria quinta proxima post festum Exaltacionis sancte crucis, in anno prenotato. Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lt. dipl, oszt. 27140. Közli: Kovács N.