Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

237. 1350. jul. 23. Tamás országbíró előtt Péter Jia János és Bátori Pál több társaik nevében, a magban szakadt Chanád fiainak és Miklós fiának Mikónak bélvölgyi birtokairól Rátold és Buken fiai javára lemondanak. Nos Thomas index curie . . et comes de Turuch . . significamus . . quod Johanne filio fiatoldi personaliter, pro Johanne vero filio Buken magistro Thoma fratre eiusdem cum literis procuratoriis capituli ecclesie Agriensis ab una j item pro Petro filio Johannis et Johanne ac Blasio filiis eiusdem Petri et pro Ladislao filio AVgh «Johanne filio predicti Petri cum literis procuratoriis capituli eiusdem ecclesie Agriensis, pro Nicolao autem filio Alexandri et Ladislao filio Nicolai magni eodem Johanne filio Petri sine literis procuratoriis . . \item pro Paulo filio Johannis/ Paulo de Batur cum procuratoriis literis domini Stephani ducis, litem pro Andrea Petro et Ja­cobo filiis Georgii filii Andree Paulo de Batur predicto pro­curatore Pauli filii Johannis vigore predictarum literarum procuratoriarum domiui Stephani ducis . . parte ab altéra coram nobis constitutis, relatum exstitit per eosdem . . quod gravamen facti calumnie, in quod ipse Petrus filius Johannis et filii eiusdem Petri ceterique prenominati nobiles contra pre­scriptos Johannem filium Ratoldi et Johannem filium Buken in facto requisicionis quarumdam possessionariarum porcionum, que Simonis Benedicti Pauli et Emirici filiorum Chanad ac Mykow filii Nicolai, hominum ut dicitur sine herede deceden­ciumj proximorum et consanguineorum videlicet Johannis filii Batoldi et filiorum Buken fuisse dignoscuntur, in valle Beel habitarum, coram . . Nicolao . . palatino iuris ordine me­diante incidissent, in porcionem scilicet eorum cedere debens, eisdem Petro filio Johannis, Johanni et Blasio filiis eiusdem Petri, ac aliis prenotatis ex parte eorumdem Petri et Johannis relaxassent, reddendo ipsos pretextu dicti gravaminis facti ca­lumnie prorsus expeditos, eo modo, quod nunquam temporis in processu iidem Petrus filius Johannis et filii sui ac alii pre­scripti de generacione sua, in facto predictarum possessionaria-

Next

/
Thumbnails
Contents