Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
1350. APRIL. 11. Dátum fera quarta proxima post dominicam Judica, anno domini M° CGC m o quinquagesimo. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. E. A. 1537. 37. dipl. oszt. 4120. Közli: Kovács N. 217. 1350. Buda, apr. 11. I. Lajos király adomány levele Zamotha nevű Hont vármegyei birtokról Gelethjia, Pál részére. Litera regis Lodovici pátens Bude in quindeuis festi Pasclie domini anno eiusdem Millesimo trecentesimo quinquagesimo edita . . . hoc modo edocebat: quod dominus Lodovicus rex considerans et in memóriám sue celsitudinis revocans fidelitates et íidelium serviciorum laude digna merita Pauli dicti de ( ) filii Gelethii fidelis servitoris . . Nicolai palatini, que idem primum tempore . . Karuli olim . . regis . . et demum ipso patre suo de medio sublato, ipsi domino regi Lodovico in presencia eius eidem domino palatiuo in . . suis et regni sui negociis prosperis et adversis a tempore sue puericie exhibuisset, in particularem igitur recompensacionem eiusdem, intervenientibus eciam peticionibus magnificorum virorum, videlicet eiusdem domini palatini et comitis Thome iudicis curie sue, quandam particulam terre Zamotha vocatam in comitatu de Thuroch existentem, a Thoma filio Nicolai et Gallo dicto Wamus sibi legitime devolutam, usui duorum aratrorum secundum mensuram regalem suf'ficientem, eidem Paulo filio Gelethii et per eum suis beredibus et posteritatibus universis sub eisdem metis et terminis, quibus per priores possessores suos habita exstitisset et possessa, de beneplacita voluntate . . Elisabeth regine . . prelatorum et baronum regni premisso consilio prematuro iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam . . contulisset salvo iure alieno. Quas quidem literas donacionales simul cum collacione dicte possessionis, idem dominus rex Lodovicus de plenitudine sue regie potestatis perpetuo valituras, patrocinio dicti sui privilegii pro ipso Paulo et suis beredibus confirmasset.