Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

altéra vero quadam arbore salicis usque Crisium limitatus; biuc possessione Weyzten particula locorum sessionalium a plaga meridionali iucipieudo a Orisio versus occidentem ad duas arbores piri; hinc reflectendo versus meridiem ad arborem pomi et deinde versus orientem rursus ad Crisium veniendo, post hoc autem tota porcio ipsius magistri Abrahe in posses­sione Feyerem vocata, que predictis dominabus per eundem magistrum Abraham pro quarta earumdem fuerat assignata, que quodam rivulo in decursu Crisii distingitur et separatur; deinde in terra Mortunusylese vocata unus fundus a parte me­ridionali, quem due vie et una arbor piri ab occidente separant et distingunt; tandem in possessionibus iuxta fluvium Morisii exi­stentibus Kaproncha vocatis possessio Kuzepseumonyra vocata sedecim possessiones ibi existentes distincta, totaliter pro quarta filiali assignata extitit, quam unus rivulus a parte meridionali circumdat et pro meta habetur; hinc in montanis Kuzund in aurifodinis, ubi sunt quatuor descensus aurifodinarum, sedecima pars partim de porcione eiusdem magistri Abrahe, partim de porcione filiorum Thorne proveniens, post hoc autem média villa octo possessionum Kuzund vocatarum in possessione Mortunus­kuzyndy dicta hoc modo distincta, nam a quadam arbore bifur­cata ornus vulgariter vero egerfa vocata versus orientem ad quandam arborem vulgariter gyrtyan nominatam ad quendam montem procedendo, hinc per decursum cuiusdam rivuli versus septemtrionem usque terram Mortunusylese dictam pro quarta filiali date seu data assignate aut assignata modo premisso supradictis dominabus exstiterant et exstitissent, usus autem et omnes utilitates, videlicet terras cultas et incultas, silvas prata piscinas nemora et alias utilitates omnium predictarum possessionariarum porcionum pro quarta filiali traditarum proporcionaliter tamen communi usui deputarant et nunc de­putarunt, prout in predictis literis iudicis curie regie continen­tur; omnia autem instrumenta regalia seu reginalia, aut quorumlibet iudicum et precipue iudicis curie regie super predicta quarta filiali pro ipsis dominabus emanata, idem Ni­colaus reddidit . . viribus caritura . . Dátum quarta feria proxima ante dominicam Letare, anno dominice incarnacionis M ,n o CCC ,U 0 quinquagesimo; discretis viris Philippo preposito.

Next

/
Thumbnails
Contents