Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
viri domini Nicolai . . palatini . . in crastino festi Epiphaniarum domini proxime preteriti, Lack filius Petri de Bosafalva de comitatu Scepusiensi ab una, item Matheus filius Johannis de Jep et Johannes filius Nicolai de Barcza parte ab altéra ad nos accedere, et predictus Lack universas literas apud se requisicione et reoptencione possessionarie porcionis eosdem Matheum et Jobannem iure materno contingentis in Bosafolua predicta habitas et emanari procuratas coram nobis exhibere, nobisque unacum aliis probis viris visis eisdem literis decernentibus expensas factas per Lack predictum in requisicione possessionarie porcionis prenotate, prenominati Matheus et Johannes de eisdem expensis quoad porcionem eorum propriam, eidem Lack satisfaccionem impendere debuissent eo modo, quod quandocunque iidem Matheus et Johannes cum hominibus domini regis vei dicti palatini ad predictam possessionem porcionariam legitime introire voluerint, extunc ipse Lack contradiccione eis nullatenus possit obviare; crastino tandem predicto occurrente, et eodem Lack pro se, pro dicto vero Matheo filio Johannis Lucachio filio Iwan cum procuratoriis literis eiusdem . . palatini, pro Johanne autem filio Nicolai Mykow filio Nicolai eiusdem fratri suo uterino personaliter comparentibus, declaracionem dictarum expensarum secundum continenciam earumdem literarum . . palatini fieri debendam, in eodem statu, aliis negociis ecclesie nostreprepediti, volentibus partibus premissis, ad octavas festi nativitatis beati Johannis Baptiste proxime venturas . . prorogamus eo modo, quod in dictis octavis omnia in eisdem literis . . palatini contenta tam eedem partes quam nos adimplere debeamus, et nihilominus quandocunque infra octavas predictas vei post,iidem Johannes et Matheus modo premisso ad dictam possessionariam porcionem introire voluerint, idem Lack et filii sui contradiccione nullatenus eidem possint obviare, quecunque autem parcium premissa adimplere non curaverit, contra aliam partém in decem marcis numeri Scepusiensis fore convicta censeretur; voluit eciam Lack prenotatus, ut si ipse vei filii sui eisdem Matheo vei Johanni in introicione eiusdem possessionarie porcionis contradiccionis obstaculo obviaverint, extunc in decem marcis numeri predicti fore convictus censeretur eo