Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
metis int'rascriptis, per hominem nostrum, videlicet magistrum Andreám socium et concanonicum nostrum per nos ad hoc ad instanciam parcium deputatum, coram universis commetaneis et vicinis ipsius particule. imo eciam coram Petro filio Luce, et in nullo contradicentibus imo pocius benivolum consensum ut idem Andreas socius noster et partes predicte nobis retulerunt prebentibus, distinctam, dixit et confessus est se predicto magistro Simoni filio Mauricii et per eum suis heredibus . . pro quadraginta quatuor marcis bonorum denariorum banalium receptis ab eodem magistro Simoné integraliter sicut dixit, vendidisse . . iure perpetuo possidendam . . nihil iuris vei dominii . . idem Nicolaus filius Stephani sibi aut suis heredibus in eadem particula possessionis modo predicto ipsi magistro Simoni vendita penitus reservando . . obligans se idem Nicolaus filius Stephani et suos heredes, ab omni, si qua racione predicte particule . . in futurum ex cognatis seu proximis ipsius Nicolai quibuscunque oriri contingeret quescione expedire sepedictum magistrum Simonem et eius heredes . . astiterunt eciam coram nobis Andreas filius Johannis, Egidius filius Wratisa, Johannes filius Andree, item Johannes et Stephanus filii Stephani tam pro se quam pro Paulo fratre eorum, proximi sepedicti Nicolai filii Stephani, qui huic vendicioni suum consensum personaliter in nostri presencia comparentes prebuerunt . . mete autem ipsius particule . . vendite . . sunt tales: prima meta incipit ab oriente in magna via circa silvam ipsius magistri Simonis et circa terram Petri filii Luce ac Nicolai filii Stephani filii Jacobi memorati ab arbore tilie meta terrea circumfusa, ubi est coniuncta cum capite quedam via ipsi magne vie; inde procedens infra ad oocidentem vádit per ipsam magnam viam circa metas ipsius Nicolai filii Stephani, pervenit ad unam arborem pomi silvestris meta terrea circumfusam ; abhinc per eandem magnam viam similiter versus occidentem pervenit ad arborem piri silvestris in fine nemoris meta terrea circumfusam; inde exit de ipsa via ad partém sinistram in modico spacio et venit ad arborem tulfa cruce signatam. meta terrea circumfusam; inde adhuc ad occidentem semper procedens circa metas ipsius Nicolai pervenit ad arborem Gertan circa viam, sub qua est puteus et ibidem est