Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

aquilonem ostendissent quatuor metas, quarum uua esset nova, tres vero antique ( ) mete possessionis Zerench; demum iidem dominus abbas et Michael de Monak iuxta continenciam prenotati privilegii capituli ecclesie Agriensis per Paulum filium Johannis ibi in specie exhibiti ( ) primo incepissent iuxta quoddam fossatum, ostendissent unam metam novam, quam dixissent főre metam Zerench et vicinari cum terra Maza, inde eundo versus aquilonem iuxta fluvium Zerench transeundo villám et ultra villám ostendissent duas metas ( ) onis Ma­zandia, ad quas eciam predictus Paulus eosdem duxisset, et affir­masset esse metas Petrud, et ibi flecteretur ad partém orientalem et ibi in fine cuiusdam terre arabilis dixissent esse unam metam. quam ipsi ( ) metam ( ) quod predictus Paulus filius Johannis fecisset destrui, deinde versus meridiem osten­dissent locum, unde idem Paulus incepisset perambulare, et dixissent locum mete Mazandia, inde refiectendo ad partém occidentalem ad unam metam (. . .) unde ad aliam metam no­vam priorem circa fossatum, ubi dixissent quod convicina­retur M azandia cum Zerench et sic terminarentur mete prout partes predicte ostendissent, Quibus factis vicini et comme­tanei et quamplures alii remociores concorditer dixissent, quod montes essent separati ab invicem, quorum unus pertineret ad possessionem Zerench et vocaretur Kuuagoheg et semper ecclesia de Zerench possedisset, altér vero esset mons ad Ond pertinens et vocaretur Ondzeuloshege, et ipsi de Ond posse­dissent. Item alii duo qui se főre patronos ecclesie de Zerench affirmassent, dixissent eo modo, quod patres eorum pluribus annis patronatum dicte ecclesie de Zerench possedissent quam Michael de Monak, et scirent, quod mons ille esset unus et vocareturOndhege et semper illi de Ond pessedissent, item alii duo de Zemlenuar et tercius adhuc remocior vicinus di­xissent, quod ipsi scirent, quod ille mons esset unus, sed quo nomine vocaretur nescirent. His autem omnibus peractis cum predicíam possessionariam porcionem litigiosam presignatis metis per prenotatas partes assignatam et circumdatam pre­fato Paulo filio Johannis iuxta continenciam predictarum lite­rarum iudicis curie vestre cum suis utilitatibus et pertinenciis ac molendinis statuere voluissent perpetuo possidendam, dominus

Next

/
Thumbnails
Contents