Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

324 anjoükori okmánytár. / » filiis Hannus antedictis, et ibi mete predictas possessiones Rogouch et Jazor ab invicem distingentes terminarentur; preterea ambe partes coram vobis se obligassent, quod quecunque parcium assignacionem predictarum metarum per arbitrium . . predictorum . . virorum . . factam . . retractare niteretur, contra alteram partém . . in quinquaginta marcis remaneret . . quarum una pars arbitrariis (így) antedictis, due vero partes cederent iniuriam pacientibus . . Quarum literarum vestrarum . . perlectis continenciis, idem Jacobus literátus filius Detrici procurator prefati Zonk . . proponebat in bunc modum, quod predicte mete in ipsis literis vestris . . contente . . sub quibus premissam composicionem . . ipse Zonk cum ipso Mi­chaele . . fecisse ( ) buisset, predictam possessionem Wlchyne a possessionibus ipsius Michaelis ceci filii Nicolai se­pararent . . et ipsa possessio Wlchyne predicto Michaeli ceco in nullo pertineret, nec aliquo tempore in dominio eiusdem extitisset, sed semper in eadem idem Zonk resedisset et nunc resideret. Unde quia prefatus Michael cecus . . iuxta formám predicti composicionarii privilegii vestri per procuratores dicti Zonk exhibiti, pluries per nos requisitus, nullius contradiccionis obstaculo obviabat, et ex eo de metis premissis tam in literis vestris privilegialibus quam regiis patentibus per partes nobis contra sese exhibitis volumus cercius informari, amiciciam ve­stram . . petimus . . quatenus vestros mitteretis homines . . quibus presentibus Arnoldus filius Arnoldi vei Jacobus filius Johannis dicti Kassan, sive Stephanus fráter eiusdem aut Zekch de Kozmerfolua vei Georgius filius Corrardi de Gargou pro parte actoris, item comes Petrus filius Danus vei Domi­nicus fráter eiusdem de Sygra sive Dionisius filius Voythe pro parte in causam ateraeti aliis absentibus homines domini regis, in octavis festi beati Georgii martiris nunc proxime venturis . . accedant, et primo ipso privilegio vestro per ipsum Zonk . . exhibito, ipsam possessionem Wlchyne per ipsas metas in ipso privilegio vestro contentas . . reambulent, et eas . . videant et considerant, et demum predictis literis domini nostri regis pa­tentibus tenorem literarum vestrarum continentibus per pre­fatum Michaelem . . ibidem . . exhibitis, possessiones eiusdem Michaelis . . reambulent simul et invicem procedendo, et eas

Next

/
Thumbnails
Contents