Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
positum exstitit . . quod licet ipse quasdam tres possessiones Medyes Raduanfalua et Laachafalua vocatas, per ruortem Demetrii quondam magistri tavarnicorum domini regis Karoli . . et Alexandri fratris sui, patruelium scilicet suorum iam defunctorum, titulo suecessorio ad ipsum devolutas, nomine suorum iurium ignoranter possedisset et tenuisset; tamen quia ipse ex certa sciencia et plurimorum proximorum necnon consangvineorum suorum relacione, hoc, ut prescripte tres possessiones olim dicti Johannis filii Georgii de Somus exstiissent, ipseque Johannes filius Georgii et per consequens prenominati filii sui iu eisdem possessionibus maius ius, quam ipse et dicti predecessores sui hahuissent et haberent, evidenter percepisset, ob hoc ipse tum ex causis premissis, tum ex eo, quia memorate tres possessiones ex quadam possessione capitali eorumdem filiorum Johannis filii Georgii Komlous nuncupata, in comitatu de Sarus ut dicitur adiacenti decise fuissent et haberentur, et maximé pro eo, ne per detencionem et iriiquam occupacionem earumdem et sue anime et animabus memoratorum predecessorum suorum preiudicium generaretur et eterna salus derogaretur, din et mature secum super hoc deliberando, pretactas tres possessiones cum earum . . pertinenciis restituisset . . in ius et proprietatem annotatorum filiorum Johannis filii Georgii proximorum suorum ac heredum eorumdem perennaliter et irretractabiliter possidendas . . nullum dominium . . amplius pro se et suis heredibus in eisdem reservando. Munimenta eciam sua seu literalia instrumenta si qua super eisdem haberet et habuisset, cassa . . relinquendo. . . Dátum in dominica proxima ante festum sancti Jacobi apostoli, anno domini Millesimo CCC m 0 XL m 0 nono. Hátlapján pecsét töredékeivel ; eredetije az orsz. It. kincst. oszt. N. R. A. 1537. 29. dipl. oszt. 4062. Közli : Kovács N.