Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
eodem comitatu celebrata, Nicolaus dictus Chynege tilius Johannis de Malah de medio aliorum . . exsurgendo, nobis literas patentes capituli ecclesie Agriensis in octavis festi Assumcionis virginis gloriose in anno domini M° CCC m 0 XL ni 0 primo emanatas demonstravit, in quibus inter cetera vidimus contineri, quod comite Johanne ceco filio Marcelli filii Iwan de (Buy) ab una, ac magistro Nicolao dicto Chynege filio Johannis de Malah pro se et pro Georgio fratre suo uterino parte ab altéra, coram ipso capitulo . . constitutis, per eundem comitem Johannem cecum propositum exstitisset . . in hunc modum. quod quia iidem Nicolaus et Georgius filii sororis sue uterine sibi atunc in linea consanguineitatis pre ceteris connexi exstitissent, ipsique Nicolaus et Georgius ac domina soror sua Margaréta Yocata, sibi ope opere et consilio complacere et negocia sua subportare curavissent, obhoc ipse tum pro his et horum similibus, tum receptis ab eisdem filiis Johannis quadraginta marcis, tum eciam pro expedicione quarte filialis prefate domine sororis sue, ac eciam dotis et rerum parapharnalium condam domine matris sue, omnes porciones suas possessionarias in possessionibus Beu in comitatu de Heuesuyuar, item Bolk et Dyuin in comitatu Borsodiensi, acZaka in comitatu de Abauyuar existentibus habitas . . predictis Nicolao et Georgio ac domine matri eorumdem sorori scilicet sue uterine ac ipsorum heredibus dedisset . . perpetuo possidendas. Quarum quidem literarum exhibicione facta . . memoratus Nicolaus filius Johannis nos in eo petivit . . ut id requiri . . in eadem congregacione nostra faceremus, utrum aliqui in facto premisse possessionarie porcionis in dicta possessione Bew habite sibi . . per predictum J ohannem cecum . . collate, quitquam dicere et obviarehaberentautne; cumque nos .. in eadem congregacione nostra hoc quampluries requiri et interrogari fecissemus . . ad ipsas plurimas . . requisiciones nullus super facto pretacte possessionarie porcionis in dicta Beu habite aliquo contradiccionis obstaculo eidem Nicolao dicto Chynege obviavit. Dátum sexto die dicte congregacionis nostre, in loco prenotato, anno domini M° CCC m 0 XL n ,° nono. Hátlapján pecsét nyomaival ; eredetije a N. Múzeumban, a Kövecsesi Háncs cs. 1 tárában.