Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

sissent, in quorum presenciis utraque pars sua iura et instrumenta literalia super diéta possessione Warad hinc et inde emanata plenarie exkibuissent, cassas et inanes relin­quendo si inibi aliqua non exbiberentur per partém alterutram ; quibus visis et perlectis ac earum continenciis diligenter intel­lectis, superfluis omnibus resecatis, super memorata possessione Warad, memorati nobiles ac nostra testimonia prenarrata talem concordiam et limitacionem inter ipsas partes ordinas­sent perpetuo duraturam, quod quia medietas memorate pos­sessionis Warad predictis Petro et Philippö racione quarte ayie eorum per Berken filium Bees et Petrum filium Matkei filii eiusdem Bees data et donata cum suis utilitatibus omnibus ac medietate molendini in fluvio Garam ibidem existentis ex­stitisset iuxta formám literarum capituli ecclesie Nitriensis perpetuo in filios filiorum possidenda, et quamvis idem Petrus filius Alexandri, ad quem racione generacionis post mortem domini Berke de iure devolvi debebat, cum pecunia redimere regni consvetudine requirente potuisset a predictis filio Nicolai et nepotibus eiusdem, tamen quia inter alias literas idem Petrus filius Nicolai pro se et dictis filiis fratris sui quasdam literas domini Wyllermi palatini coram eisdem arbitris exhibuisset, in quibus expresse habebatur, quod medietatem dicte posses­sionis Warad eisdem Petro et Pbilippo fratri suo iam mortuo idem Petrus filius Alexandri irrevocabiliter pro quarta supra­dicta perpetuasset, tum propter vigorem dictarum literarum, tum eciam propter perpetue concordie unionem, ut de medio eorum omnis discordia radicitus evelleretur, iuxta composicio­nem dictorum nobilium taliter concordassent . . quod eandem medietatem dicte possessionis Warad, videlicet a parte supe­riori adiacentem, sub eisdem metis et terminis ac utilitatibus eiusdem, necnon medietate molendini in fluvio Gron currentis, quibus in literis dicti capituli Nitriensis divisionariis exinde inter eos emanatis continetur, idem Petrus filius Alexandri . . contulit et divisit prenominatis Petro filio Nicolai, ac Nicolao Thome Johanni et Stephano filiis Philippi supradictis, iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam . . pro quarta domine Margarete avie ipsorum supradicte; aliam vero partém ipsius possessionis Warad videlicet inferiorem, perpetuo idem Petrus ANJOUKORI OKMÁNYTÁR. V. KÖTET. 17

Next

/
Thumbnails
Contents