Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

nobis exbibito mediante collatam, et tandem privilegio eiusdem patris nostri sub mediocri sigillo suo confecto, quod in partibus Transalpinis casu exstitit amissum, similiter nobis presentato confirmatam fore conspeximus, ideo nunc recensitis fidelitatibus et serviciorum laude dignis meritis Barrabe Micbaelis et Elie filiorum predicti Nicolai filii Alberti de Swky, quibus iidem nostre serenitati multiplicata fidelitate in diversis nostris et regni nostri negociis tam prosperis quam adversis, dubiis se fortune casibus submittentes, specialiter in quodam conflictu contra sevam gentem tartarorum confinia regni nostri tiran­nice invadere attentancium babito, ubi quidam fráter eorum uterinus Dávid nomine pro fidelitate sacre regie corone obser­vanda viriliter dimicando exstitit interemtus, dictusque Bar­rabas quinque vulneribus letalibus sauciatus, ut bee omnia fideli relacione didicimus, meruerunt complacere . . dictam terram seu possessionem Palusteleke vocatam, similiter cum prefata silva Ymbuz nominata in predicto comitatu de Do­boka existentem, iuxta collacionem et confirmacionem pre­nominati patris nostri, eisdem et eorum heredibus . . in per­petuum possidere, dictaque privilegia pretacti patris nostri donacionem et confirmacionem pretacte possessionis Palus­teleke et silve explicancia, prout eadem rite et legitime exi­sterent emanata, in suis valoribus existere permittimus, et ipsam donacionem et confirmacionem prelibati patris nostri annuimus et confirmamus in bis seriptis, absque preiudicio iuris alieni; ita, ut ipsiBarrabas Micbael et Elias filii Nicolai de Swky cum fratribus eorum patruelibus proximis et genera­cionibus, specialiter Johanne Michaele Stephano Petro filiis Dominici, Leonardo Ladislao et Sandur filiis Stephani de eadem Swky ac eorum filiis, quoad titulum cognacionis non teneantur impertire vei dividere possessionem Palusteleke et silvam IJm­buz prenotatam, nec quisquam iudicum et iusticiariorum regni nostri nunc et pro tempore constitutorum, eosdem filios Nicolai ac ipsorum heredes et posteritates ad dividendum dictam posses­sionem Palusteleke et silvam Ymbuz antedictam, cum predictis hominibus generacionis eorum, racione cognacionis, iudiciarie vei alio quovis modo audeat coarctare. Dátum Bude, in festő beati Briccii confessoris, anno domini Millesiino CCC° XL° octavo.

Next

/
Thumbnails
Contents