Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

in eo conquesta exstitisset, ut porcionem possessionariam pre­scripti Johannis filii Jacobi mari ti sui in eadem Ethe habitam, nostris manibus iudiciariis pro premissa proscripcionis nota et mortali condemnacione eiusdem Johannis devolutam, sua regi­nalis gracia atque benignitas sibi ac filio et filie sue, in eius condigna estimacione et valore redimere annueret; tandemque eadem domina regina nobis precipiens quemadmodum sua re­ginalis clemencia premissam possessionariam porcionem preli­bati Johannis proscripti, predicte domine consorti, filio et filie eiusdem redimere annuisset.sic et nos annueremus,quod predicta domina relicta ipsius ac filius et filia eiusdem porcionem posses­sionariam dicti -Johannis in ipsa possessione Ethe habitam, nostris manibus iudiciariis pro premissis suis excessibus devo­lutam. in suo eondigno precio et valore redimere deberent a nobis. Unde cum nos ipsam porcionem possessionariam dicti Johannis filii Jacobi proscripti, prelibatis domine, filio ac filie eiusdem iuxta preceptum ipsius domine regine redimere annue­remus, ipsaque porcio possessionaria ipsius Johannis iuxta regni consvetudinem sine estimacione redimi non posse vide­batur, ideo . . capitulo Jauriensi scripseramus . . ut ipsorum mitterent hominem pro testimonio . . quo presente Pethew filius Pous de Bothyan homo noster speciális in quindenis festi Pentecostes nunc proxime preteritis ad faciem predicte posses­sionis Ethe vocate accederet, ac porcionem possessionariam prelibati Johannis proscripti in eadem habitam. ipsum solum contingentem . . in suo iusto precio et valore . . deberet esti­mare, qua estimacione facta ipsi domine ac filio eiusdem idem homo noster et testimonium ipsius capituli ad redimendum ip­sam porcionem possessionariam . . terminum assignaret compe­tentem, ut in ipso termino preallegatam porcionem possessiona­riam a nobis redimerent in suo eondigno estimato precio et valore; et post hec ipsius estimacionis seriem . . per dictum capitulum nobis . . reseribi postularamus. Quod quidem capi­tulum . . unacum Pethew homine nostro unum ex ipsis . . Ni­colaum socium et concanonicum ipsorum pro testimonio transmi­sisset . . qui demum . . retulissent, quod ipsi in predictis quin­denis festi Pentecostes ad faciem ipsius possessionis Ethe accedendo, vicinis et commetaneis eiusdem . , convocatis . .

Next

/
Thumbnails
Contents