Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

destinatus fuerat, taliter inter se concordassent . . quod idem Nicolaus filius Petri pro omnimoda expedicione dicte mortis JSíieolai filii Stephani, totales porciones suas et predicti comitis Petri patris ac Johannis fratris sui in possessionibus Mezalja et Dorogma vocatis in comitatu Borsodiensi ut dicitur exi­stentibus habitas, per niortem condam Johannis filii Chepani proximi eorum titulo successorio racioneque linee generacionis ad ipsos devolutas, cum earum . . pertinenciis, specialiterque molendinis et curia, prefatis nobili domine et filiis suis ac ipsorum heredibus perpetuo possidendas contulissent, et iusuper totam requisicionem suam quam ipse racione vulnerum suorum, possessionis sue combuscionis, quatuor de suorum evulsionis, duorum famulorum suorum vulneracionis et aliarum iniuria­rum atque damnorum illacionis contra eosdem filios Stephani iudiciario ordine movere voluisset et potuisset, penitus et per omnia supersedere faciendo, ipsos filios Stephani super eisdem causis . . expeditos reliquisset, et quandam porcionem ipsorum possessionariam in possessione Kach vocata ut dicitur habi­tam, quam idem Nicolaus interfectus tempore vite sue sibi impignoraverat, similiter dictis filiis Stepbani resignasset, lite­rasque super eadem impignoracione mortuas fore denunciasset . . ideo sepedicti filii Stephani et domina mater ipsorum pre­scriptum Nicolaum filium Petri et ipsius heredes super ipsa morte Nicolai fratris ipsorum prorsus et per omnia expeditos reliquissent . . et prenominati comes Petrus filius Aba ac Johannes iunior filius suus similiter personaliter coram nobis comparentes, in dacione et perpetuacione pretactarum porcio­num possessionariarum in Mezalya et Dorogma quo supra habi­tarum, ob favorem dicti Nicolai filii et fratris ipsorum ac pro roboramento dicte pacis plénum consensum prebuerunt et assensum . . et ut dicta pax inter partes perdurare posset et in evuni permanere, sepedicti comes Petrus et Nicolaus ac Johannes filii sui in additamentum pretactarum porciouum possessionariarum decem marcas grossorum conipoti Cassensis, partim in prornta pecunia partim vero in estimacione condigna, in tribus terminis infrascriptis solvere assumserunt prescriptis filiis Stephani et nobili domine matri ipsorum coram nobis; videlicet tres marcas solvent in octavis Nativitatis virginis

Next

/
Thumbnails
Contents