Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
nihil circa eum vei in manibus suis inventum extitisset, tameu cum per eosdem comites camararum regalium diris tormentis et cruciatibus tormentaretur, se reurn fore confessus extitisset, ex eoque concrematus fuisset per eosdem^ cuius quidem contradiccionis racionem prefatus procurator ipsius Thome voyvode scire postulasset a nobilibus prenotatis; quibus perceptis prefatus Michael filius Stephani pro se personaliter et pro aliis omnibus predictis . . astando respondisset eo modo, quod iidem Nicolaus dictus de Zathmar et Frychko comites camararum regalium prefatum Ladislaum fratrem eorum carnalem, pro suo equo quem antea iidem comites camararum regalium ab eodem emere voluissent et ipse Ladislaus eundem ipsis vendere noluisset, manihus arniatis cum eorum complicibus super ipsum irruendo et eundem ad claustrum beati Dominici confessoris de Nempti auffugando, fractisque foribus et ianuis eiusdem claustri, ipsum Ladislaum violenter extractum ignis incendio concremassent sine lege, morte miserabili ipsum condemnando, nec falsas monetas nec ferramenta nec alias sculpturas apud ipsum inveniendo, et ipse ac predicti fratres sui cum predictis comitibus camararum regalium super premissis in lite extitissent et contra eos complures literas inquisitorias confectas liaberent. sed nondum adhuc ex parte eorumdem finem debitum facto in eodem prosequi potuissent, asserens nihilominus eidem Ladislao fratri ipsorum quartam partém possessionariarum porcionum ipsos communiter tangencium, eo quod quatuor fuissent fratres uterini, pertinere; unde quia prefate litere capituli ecclesie Waradiensis predictas possessiones Zarrazberk et Syma vocatas nomine possessionum predicti Ladislai filii Stephani, eo quod idem Ladislaus per predictos comites camararum regalium in falsa fabricacione et cussione monetarum ipsius domini regis publice deprehensus et incendio ut premissum est concrematus existeret, collacioni ipsius domini Karoli regis pertinere debuisse et per ipsum dominum regem dicto Thome voyvode datam et collatam extitisse denotassent, prefatus vero Michael filius Stephani, eundem Ladislaum fratrem suum nullis culpis suis exigentibus concrematum esse, et sic easdem possessiones seu possessioharias porciones dicti Ladislai fratri sui non regie collacioni sed predicto